sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur res agitatur Schol. apud praetorem populi Romani, lectissimum rectissimum Schol. virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis ut in hac hac om. e causa mihi detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. quod si mihi mihi om. Ee a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse. nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis iis ς : his cett. artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae— nam ibi natus est loco nobili—celebri quondam urbe in urbe Rinkes et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit coepit Ernesti : contigit (-ingit e ) codd. . post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia cunctaeque Graeciae codd. : corr. Puteanus sic eius adventus celebrabantur celebrabatur ap2 : celebrantur Eeb ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque admirationemque GEe superaret.