<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>certe</reg>, si nihil animus praesentiret in
				posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est<note><app><lem>est
						isdem</lem></app> iste isdem (in idem <hi rend="italic">a</hi>) <hi rend="italic">GEea</hi>
                  </note>, isdem omnis cogitationes terminaret suas,
				nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens
				de ipsa vita dimicaret. <reg>nunc</reg> insidet quaedam in optimo quoque virtus,
				quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae
				tempore esse dimittendam<note>dimetiendam <hi rend="italic">Manutius</hi>
                  </note>
				commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. </p></div><milestone n="12" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>an</reg> vero tam
					parvi<note>pravi <hi rend="italic">Ee</hi>
                  </note> animi videamur esse<note>esse
						<hi rend="italic">om. E</hi>
                  </note> omnes qui in re publica atque in his
				vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum
				tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia
				arbitremur? <reg>an</reg>
                  <note><app><lem>an</lem></app> an cum <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>
                  </note> statuas et imagines,
				non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines
					reliquerunt<note>reliquerint <hi rend="italic">Manutius</hi>
                  </note>;
				consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem
						nonne<note><app><lem>nonne</lem></app> non <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note>
				multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? <reg>ego</reg> vero omnia
				quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis
				terrae memoriam sempiternam. <reg>haec</reg> vero sive<note>sive <hi rend="italic">om. GEea</hi>
                  </note> a meo sensu post mortem afutura<note>afut. <hi rend="italic">G</hi>: abfut. (affut. <hi rend="italic">Ee</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> est<note>est <hi rend="italic">GEea</hi>:
					sunt <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, sive, ut sapientissimi homines
				putaverunt, ad aliquam animi<note>animi <hi rend="italic">om. cod.
					Vrsini</hi>
                  </note> mei partem pertinebit<note>pertinebunt <hi rend="italic">bp2<foreign xml:lang="grc">χς</foreign>
                     </hi>
                  </note>, nunc quidem certe
				cogitatione quadam speque delector. </p></div></div></body></text></TEI>