Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum monu. eabpc : moni. cett. aditus exornavit suorum. iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati togati σχς , p mg. : locati cett. iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere. atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis huiusce ς urbis suppl. Naugerius (1) atque atque E : aeque ( om. ς k ) cett. imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi adornavi Klotz : adoravi schol. : adortavi Ge : adhortatus sum E : hortavi a ς b1gp : hortatus sum (fui ς ) b2 χς . nullam nulla codd : corr. ed. V enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices iudices unum G , quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in in om. χ laboribus exerceamus?