nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorum hominum nostrorum Bases : minus ( om. c2k, del. Madvig ) manuum nostrarum codd. tela pervenerint, eodem eodem eandem G : om. e gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis iis χς : his cett. certe qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris inveneris eb χ c : inveneras (-nisti k ) cett. !' et vere. nam , nisi Ilias Ilias Naugerius (2): illi (illa a : om. E ) ars codd. illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. quid ? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?