<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p>Mithridaticum vero
				bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique<note>mari terraque
						<hi rend="italic">G</hi>
                  </note> versatum totum ab hoc expressum est; qui
				libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi
				Romani nomen inlustrant. <reg>populus</reg> enim Romanus aperuit Lucullo imperante
				Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et<note>natura et <hi rend="italic">Mommsen</hi>: naturae (-ra <hi rend="italic">eb<foreign xml:lang="grc">χς</foreign>
                     </hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>
					regione<note>regionis <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">χς</foreign>
                     </hi>
                  </note> vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non
				maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem
				amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque<note>atque <hi rend="italic">GEeb</hi>: ac <hi rend="italic">cett.</hi>: atque e <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> totius belli ore ac faucibus ereptam esse
				atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum
				interfectis ducibus depressa hostium classis est<note>est <hi rend="italic">Heumann</hi>: et <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, incredibilis apud
				Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi.
					<reg>quae</reg>
                  <note>quae <hi rend="italic">G1Ee</hi>: quia <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">G2</hi>)</note> quorum ingeniis
					efferuntur<note>efferuntur <hi rend="italic">Görenz</hi>: haec (hec <hi rend="italic">a<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bg</hi>) feruntur <hi rend="italic">codd.</hi>: ecferuntur <hi rend="italic">Stürenberg</hi>
                  </note>, ab eis populi Romani fama celebratur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>carus</reg> fuit Africano superiori noster Ennius, itaque
				etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. <reg>at</reg>
					eis<note>ex marmore. At iis <hi rend="italic">Fascitellus</hi>: et marmoratis
						<hi rend="italic">codd.</hi>: ex marmore; cuius <hi rend="italic">Mommsen</hi>
                  </note> laudibus certe non solum ipse qui laudatur<note>ipse
					... laudatur <hi rend="italic">GEeab2</hi>: ipsi ... laudantur (-atur <hi rend="italic">p</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> sed etiam populi
				Romani nomen ornatur. <reg>in</reg> caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos
				populi Romani rebus adiungitur. <reg>omnes</reg> denique illi <reg>maximi</reg>,
				Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. <milestone n="10" unit="chapter"/>
                  <reg>ergo</reg> illum qui haec fecerat, Rudinum<note>Rudinum <hi rend="italic">Schol., A. Augustinus</hi>: rudem tum (tu <hi rend="italic">Ee</hi>: tamen <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>gp<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> hominem, maiores nostri in civitatem
				receperunt; nos hunc Heracliensem multis<note>a multis <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note> civitatibus expetitum, in hac autem legibus
				constitutum de nostra civitate eiciamus<note>eiciamus <hi rend="italic">G</hi>:
					eiecimus <hi rend="italic">e</hi>: eiciemus <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>? </p></div></div></body></text></TEI>