<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>sit</reg> igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos
				homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque<note>atque
						<hi rend="italic">Quintil.</hi> (<hi rend="italic">quinque locis</hi>): et
						<hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> solitudines voci<note>voci <hi rend="italic">Quintil.</hi>: voce <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>
				respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti
				rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum,
				Chii suum<note><app><lem>Chii suum</lem></app> Chii sibi <hi rend="italic">P.
					Thomas</hi>
                  </note> vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse
				confirmant itaque etiam delubrum eius<note><app><lem>eius</lem></app> ei <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note> in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea
				pugnant inter se atque contendunt. <milestone n="9" unit="chapter"/>
                  <reg>ergo</reg>
				illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui
					et<note>qui et <hi rend="italic">b2k</hi>: qui <hi rend="italic">ab1</hi>: et
					qui <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> voluntate et legibus noster est
					repudiamus<note>repudiabimus <hi rend="italic">Lag.</hi> 9, <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1)</note>, praesertim cum omne olim studium atque omne
				ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam?
					<reg>nam</reg> et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui
				durior ad haec studia videbatur iucundus fuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>neque</reg> enim quisquam est<note>est <hi rend="italic">om. e,
						post</hi> enim <hi rend="italic">hab. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bg</hi>
                  </note> tam aversus a Musis qui non mandari versibus
				aeternum suorum laborum praeconium<note>praeconium facile <hi rend="italic">k,
						Angelius</hi>: facile praeconium <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf. Zielinski p.</hi> 204)</note> facile patiatur.
				Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur
						quod<note><app><lem>quod</lem></app> qualia carmina quod <hi rend="italic">Ee</hi>
                  </note> acroama<note>ACROAMA <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>:
						<foreign xml:lang="grc">ἀκρόαμα</foreign>
                     <hi rend="italic">b mg.</hi>: <hi rend="italic">om. p in lac.</hi>
                  </note> aut
				cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.'
					<reg>itaque</reg> ille Marius item<note>item <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bg<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note> eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea
				quae gesserat posse celebrari. </p></div></div></body></text></TEI>