<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><milestone unit="para"/><reg>quod</reg> si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus,
				tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus. <milestone n="8" unit="chapter"/>
                  <reg>quis</reg> nostrum tam animo agresti<note>quis animo tam
					agresti et <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> ac duro fuit ut Rosci morte
				nuper non commoveretur<note>morte non moveretur <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note>? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem
				artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. <reg>ergo</reg> ille
				corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus;
						nos<note><app><lem>nos</lem></app> hos <hi rend="italic">Ernesti</hi>
                  </note>
				animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus<note>negligimus <hi rend="italic">a<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>gp</hi>
                  </note>?
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>quotiens</reg> ego hunc Archiam vidi,
				iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam
				diligenter attenditis—quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam,
				magnum numerum optimorum versuum de eis<note>iis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>k, ed. V</hi>: his <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ipsis rebus quae tum agerentur<note>agebantur <hi rend="italic">b2</hi>
                  </note> dicere ex tempore, quotiens<note>quotiens ego
						<hi rend="italic">G</hi>
                  </note> revocatum eandem rem dicere commutatis
				verbis atque sententiis! <reg>quae</reg> vero accurate cogitateque scripsisset, ea
				sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret<note>perveniret <hi rend="italic">GEe</hi>: pervenirent <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>.
					<reg>hunc</reg> ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum
				putem? <reg>atque</reg>
                  <note>atque <hi rend="italic">GEe</hi>: atqui <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> sic a summis hominibus eruditissimisque
				accepimus, ceterarum rerum studia ex<note>ex <hi rend="italic">Müller</hi>: et <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> doctrina et praeceptis et arte constare,
				poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu
					inflari<note>inflammari <hi rend="italic">b2</hi>: afflari <hi rend="italic">ed. V</hi>
                  </note>. <reg>qua</reg> re suo iure noster ille Ennius 'sanctos'
				appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere
					commendati<note>commodati <hi rend="italic">Gulielmius</hi>
                  </note> nobis esse
					videantur<note>videntur <hi rend="italic">Ee</hi>
                  </note>. </p></div></div></body></text></TEI>