<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><milestone unit="para"/><reg>quaeret</reg> quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris
				proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?'
					<reg>difficile</reg> est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum
					quid<note>quod <hi rend="italic">GEea</hi>
                  </note> respondeam. <reg>ego</reg>
				multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et<note>sine
					doctrina et <hi rend="italic">Schütz</hi>: et (<hi rend="italic">om. p</hi>:
					etiam <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>
                     </hi>) sine
					doctrina <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> naturae ipsius habitu prope divino
				per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius
				ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina<note>naturae ... doctrina <hi rend="italic">om. Ee</hi>
                  </note> quam sine natura valuisse doctrinam.
					<reg>atque</reg> idem ego hoc<note>hoc <hi rend="italic">GEe</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> contendo, cum ad naturam eximiam
					et<note>et <hi rend="italic">GEe</hi>: atque <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque<note>oratio
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b1gp</hi> conformatio
						<hi rend="italic">GE</hi>: confirmatio <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>ex</reg> hoc esse<note>esse <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note> hunc<note><app><lem>hunc</lem></app> illum <hi rend="italic">Garatoni</hi>
                  </note> numero quem patres nostri viderunt,
				divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium,
					moderatissimos<note>modestissimos <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bg</hi>
                  </note> homines et continentissimos, ex hoc
				fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, <add>M.</add>
                  <note>M. <hi rend="italic">suppl. Manutius</hi>
                  </note> Catonem illum senem; qui profecto
				si nihil ad percipiendam colendamque<note>-que <hi rend="italic">om.
					GEe</hi>
                  </note> virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium
				contulissent. <reg>quod</reg> si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his
				studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi
					remissionem<note>animadversionem (animi adv. <hi rend="italic">e</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Bonamicus</hi> (<hi rend="italic">Muretus Var. Lect.</hi> xii. 15)</note> humanissimam ac
				liberalissimam iudicaretis. <reg>nam</reg> ceterae neque temporum sunt neque aetatum
				omnium neque locorum; at<note>at <hi rend="italic">GEe</hi>: <hi rend="italic">om.
						cett.</hi>
                  </note> haec studia adulescentiam acuunt<note>acuunt <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: agunt <hi rend="italic">codd.</hi>: alunt
						<hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>
                  </note>, senectutem oblectant, secundas
				res ornant, adversis perfugium<note>profugium <hi rend="italic">Gap</hi>
                  </note> ac
				solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum,
				peregrinantur, rusticantur. </p></div></div></body></text></TEI>