quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid quod GEea respondeam. ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et sine doctrina et Schütz : et ( om. p : etiam b χ1 ) sine doctrina codd. naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina naturae ... doctrina om. Ee quam sine natura valuisse doctrinam. atque idem ego hoc hoc GEe : om. cett. contendo, cum ad naturam eximiam et et GEe : atque cett. inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque oratio ς b1gp conformatio GE : confirmatio cett. doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere. ex hoc esse esse om. e hunc hunc illum Garatoni numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos modestissimos ς bg homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. M. suppl. Manutius Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque -que om. GEe virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem animadversionem (animi adv. e ) codd. : corr. Bonamicus ( Muretus Var. Lect. xii. 15) humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at at GEe : om. cett. haec studia adulescentiam acuunt acuunt Gulielmius : agunt codd. : alunt ed. Hervag. , senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium profugium Gap ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.