<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>qua</reg> re quis tandem me
				reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res
				obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et
				ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum<note>temporis <hi rend="italic">b1</hi>
                  </note>, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis,
				quantum denique alveolo<note>alveolo <hi rend="italic">GEe</hi>: aleae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec
				studia recolenda sumpsero? <reg>atque</reg> id eo<note>id eo <hi rend="italic">Nauck</hi>: hoc adeo <hi rend="italic">GEea</hi>: hoc ideo <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> mihi concedendum est magis quod ex his
				studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque
					<add>est</add>
                  <note>est <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>k</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi> (<hi rend="italic">post</hi> me <hi rend="italic">suppl. Angelius</hi>)</note> in me, numquam
				amicorum periculis defuit. <reg>quae</reg> si cui levior videtur, illa quidem certe
				quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>nam</reg> nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab
				adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque
				honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis
				atque exsili<note>exilia <hi rend="italic">GEe</hi>
                  </note> parvi esse ducenda,
				numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos
				profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem<note>coniecissem <hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note>. <reg>sed</reg> pleni omnes sunt<note>sunt
					omnes <hi rend="italic">Ee<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi> sapientium
						<hi rend="italic">Gep</hi>: sapientum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris
				omnia, nisi litterarum lumen accederet<note>accenderet <hi rend="italic">Ee<foreign xml:lang="grc">χς</foreign>
                     </hi>
                  </note>. <reg>quam</reg> multas nobis
				imagines non solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum
				expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in
				administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum
				excellentium conformabam. </p></div></div></body></text></TEI>