si quid est in me ingeni, iudices, quod est ingenii in me quod Quintil. xi. 1. 19, 3. 97 sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce huiuscemodi ag rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius Licinius Archia add. Ga fructum a me repetere petere E prope suo iure debet. nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. quod si haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus possumus GEe ( peiore numero ) , huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut aut ac ς b disciplina, ne ne GEeb : nec cett. nos quidem huic uni huic uni Lambinus : huic cuncti codd. : huicce uni Puteanus studio penitus umquam dediti fuimus. etenim omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam commune vinclum vinclum G ς gp : vinculum cett. et quasi cognatione quadam inter se continentur. sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur res agitatur Schol. apud praetorem populi Romani, lectissimum rectissimum Schol. virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis ut in hac hac om. e causa mihi detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. quod si mihi mihi om. Ee a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse. nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis iis ς : his cett. artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae— nam ibi natus est loco nobili—celebri quondam urbe in urbe Rinkes et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit coepit Ernesti : contigit (-ingit e ) codd. . post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia cunctaeque Graeciae codd. : corr. Puteanus sic eius adventus celebrabantur celebrabatur ap2 : celebrantur Eeb ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque admirationemque GEe superaret. erat Italia tum tum GEeb1g : tunc cett. plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae rei p. b2, ed. R : populi R. cett. non neglegebantur. itaque hunc hunc unum Schol. et Tarentini et Locrenses et Locrenses suppl. Luterbacher e § 10 ( om. Schol. ) et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt. hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum domum Geab2 : in domum cett. suam receperunt. dedit etiam hoc dedit etiam hoc scripsi : sed etiam (est b2, et ς ) hoc codd. : est iam hoc Garatoni : specimen etiam hoc Madvig non solum lumen lumen ( i. e. lum~) supplevi ingeni ac litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima favit favit Madvig : fuerit (fuit ς b1gp ς ) codd. : faverit Weiske , eadem esset familiarissima senectuti.