<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="85"><p><reg>grave</reg> esse videtur eum<note>esse videtur eum <hi rend="italic">TEk</hi>: esse eum (eum esse <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>g</hi>) videtur <hi rend="italic">cett.</hi>:
						<hi rend="italic">fort.</hi> esse <hi rend="italic">delendum</hi>
                  </note>
				qui investigarit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus
				singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreverit, dicere
				in iudicio: 'non defenderem, si coniurasset.' <reg>non</reg> dico id quod grave est,
				dico illud quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam, sed pudori meo:
				'ego ille coniurationis investigator atque ultor certe non defenderem Sullam, si
				coniurasse arbitrarer.' <reg>ego</reg>, iudices, de tantis omnium periculis cum
				quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia<note>crederem non omnia <hi rend="italic">E</hi>: non crederem omnia <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, caverem omnia<note>multa ... caverem omnia <hi rend="italic">om. T</hi>
                  </note>, dico hoc quod initio<note>in initio <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> dixi, nullius indicio<note>iudicio <hi rend="italic">E</hi>
                  </note>, nullius nuntio<note>nullius nuntio <hi rend="italic">E</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>, nullius
				suspicione, nullius litteris<note>nullis litteris <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bgp</hi>
                  </note> de P. Sulla<note><app><lem>de
						P.</lem></app> de re p. <hi rend="italic">abgp<foreign xml:lang="grc">χς</foreign>
                     </hi>: de reatu P. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italic">mg.</hi>
                  </note>
                  <note>Sulla <hi rend="italic">TE<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: Sullae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> rem ullam ad me esse delatam. <milestone n="31" unit="chapter"/>
               </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="86"><p><reg>quam</reg> ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei
					publicae<note>rei p. <hi rend="italic">TE<foreign xml:lang="grc">π</foreign>a</hi>: imperio <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum<note>qui
					populum Rom. <hi rend="italic">TEa</hi>: populumque Rom. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, qui haec tecta atque templa me consule vestro numine
				auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere,
				nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium
				defendi ac tegi. <reg>nihil</reg> de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil
				audivi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="87"><p><reg>itaque</reg> idem ego ille qui vehemens in alios<note>in alios <hi rend="italic">del. Madvig</hi>
                  </note>,qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua
				iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors,
				iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil
				feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli;
				misericordia civium adducti tum<note>tum <hi rend="italic">TE</hi>: tunc <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> fuimus tam vehementes quam necesse fuit.
					<reg>salus</reg> esset amissa omnium<note>amissa omnium <hi rend="italic">TE</hi>: omnium amissa <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> una nocte, nisi
				esset severitas illa suscepta. <reg>sed</reg> ut ad sceleratorum poenam amore rei
				publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor<note>ducor <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: adducor <hi rend="italic">b2c</hi>
                  </note>. </p></div></div></body></text></TEI>