<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="82"><p>
				'<reg>at</reg> idem eis<note>iis <hi rend="italic">edd. VR</hi>: is <hi rend="italic">a<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>g</hi>: his <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> qui ante hunc causam de coniuratione
				dixerunt non adfuerunt.' <reg>tanto</reg> scelere astrictis hominibus statuerunt
				nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferri<note>ferre <hi rend="italic">TE</hi>
                  </note> oportere. <reg>atque</reg> ut de eorum constantia atque
				animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur
				neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam dicere<note>dicere
					quisquam <hi rend="italic">Ek</hi>
                  </note> umquam meliores, fortiores,
				constantiores consularis fuisse quam his<note><app><lem>his</lem></app> iis <hi rend="italic">ed. R</hi>
                  </note> temporibus et periculis quibus paene
				oppressa est res publica? <reg>quis</reg> non de communi salute optime<note>optime
						<hi rend="italic">Spengel</hi>: apertissime (aptissime <hi rend="italic">c1</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>, quis non fortissime, quis
				non constantissime sensit? <reg>neque</reg> ego praecipue de consularibus
					disputo<note>dico seu disputo <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>c</hi>
                  </note>; nam haec et hominum ornatissimorum, qui
				praetores fuerunt, et universi senatus communis est laus, ut constet post hominum
				memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus
				gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum
				putavi quod satis esset ad testandam<note>ad testandam (-dum <hi rend="italic">T</hi>) <hi rend="italic">TE, Lambinus</hi>: attestantem (-tationem <hi rend="italic">k</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> omnium
					memoriam<note>omnium memoriam <hi rend="italic">TE</hi>: memoriam omnium <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, neminem esse ex illo honoris gradu qui non
				omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.
					</p></div><milestone n="30" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="83"><p><reg>sed</reg> quid ego?<note>quid ego? <hi rend="italic">a, Reid</hi>: quid? Ego
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> qui Catilinam non laudavi, qui reo
				Catilinae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione dixi in alios, adeone
				vobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiae meae, adeo immemor rerum a me
				gestarum esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis, nunc eorum ducem
				servare cupiam et animum<note>et animum <hi rend="italic">Sylvius</hi>: et (<hi rend="italic">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς1</foreign>) in animum <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> inducam, cuius nuper ferrum rettuderim<note>rettud. <hi rend="italic">Halm</hi>: retud. <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>
				flammamque restinxerim, eiusdem nunc causam vitamque defendere? <reg>si</reg> me
				dius fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et periculis conservata
				ad gravitatem animi et constantiam sua dignitate revocaret, tamen hoc natura est
				insitum ut, quem timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex insidiis
				evaseris, hunc semper oderis. <reg>sed</reg> cum agatur honos meus amplissimus,
				gloria rerum gestarum singularis, cum, quotiens quisque<note>quisque <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">πς1</foreign>b1</hi>: quisquam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> est in<note>in <hi rend="italic">del.
						Lambinus</hi>
                  </note> hoc scelere convictus, totiens renovetur memoria per me
				inventae salutis, ego sim tam demens, ego committam ut ea quae pro salute omnium
				gessi, casu magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse videantur?
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="84"><p>'<reg>quid</reg> ergo? hoc tibi sumis,' dicet
				fortasse quispiam, 'ut, quia tu defendis<note>defendis <hi rend="italic">TE<foreign xml:lang="grc">π</foreign>b2c</hi>: defenderis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, innocens iudicetur?' <reg>ego</reg> vero, iudices, non
				modo mihi nihil adsumo in quo quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus
				conceditur, id reddo ac remitto. <reg>non</reg> in ea re publica versor, non eis
				temporibus caput meum<note>meum caput <hi rend="italic">E</hi>
                  </note> obtuli pro
					patria<note>patriae <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. ed.
						Crat.</hi>
                  </note> periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos vici
				aut ita grati quos servavi, ut ego<note><app><lem>ego</lem></app> eo <hi rend="italic">Ta<foreign xml:lang="grc">ς1</foreign>b<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>
                  </note> mihi plus appetere coner quam
						quantum<note><app><lem>quam quantum</lem></app> quamquam tum <hi rend="italic">TEa</hi>
                  </note> omnes inimici invidique patiantur. </p></div></div></body></text></TEI>