<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="79"><p><reg>nullum</reg> in hac causa testem timemus, nihil quemquam
				scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. <reg>sed</reg> tamen, si nihil vos
				P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. <reg>vestra</reg> enim, qui cum
				summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut
				simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis
					disquisitionibus<note>disceptationibus <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note>
				repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. <reg>quam</reg> vos,
				iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere
				suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad
				poenam et ad salutem vita<note>vita <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> plurimum, quam solam videtis per
					se<note>per se <hi rend="italic">Mommsen</hi>: ipse <hi rend="italic">T</hi>:
					ipsam <hi rend="italic">cett.</hi> ex sua <hi rend="italic">T</hi>: ex vi sua
					(ex nat. sua et in <foreign xml:lang="grc">π</foreign>) <hi rend="italic">cett., cf.</hi> § 71, <hi rend="italic">Caec.</hi> 88. 104 natura <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: naturaque <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ex sua natura facillime perspici, subito
				flecti fingique non posse. </p></div><milestone n="29" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="80"><p><reg>quid</reg> vero? haec auctoritas—saepe<note>saepe <hi rend="italic">Spengel</hi>: semper <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> enim est de ea
				dicendum, quamquam a me timide modiceque<note>modiceque <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>k</hi>: et modice <hi rend="italic">b</hi>:
					modice <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dicetur—quid? inquam<note>inquam <hi rend="italic">om. bc1</hi>
                  </note>, haec auctoritas nostra, qui a ceteris
				coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit?
					<reg>grave</reg> est hoc dictu<note>grave est hoc dictum (<hi rend="italic">corr. Madvig</hi>) fortasse iudices <hi rend="italic">E</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> fortasse, iudices, grave, si appetimus
				aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed,
				si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto
					conceditis<note>concedetis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>, iudices,
				ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="81"><p><reg>accusati</reg> sunt uno nomine <add>omnes</add>
                  <note>omnes
						<hi rend="italic">supplevi</hi> (<hi rend="italic">hoc loco, ante</hi> uno
						<hi rend="italic">Lambinus</hi>)</note> consulares, ut iam videatur honoris
				amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. '<reg>adfuerunt</reg>,'
				inquit, 'Catilinae illumque laudarunt.' <reg>nulla</reg> tum<note><app><lem>tum</lem></app>
					tamen <hi rend="italic">abc</hi>
                  </note> patebat, nulla erat cognita coniuratio;
				defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius
				periculis non insequebantur. <reg>quin</reg> etiam parens tuus, Torquate, consul reo
				de pecuniis repetundis<note><app><lem>repetundis</lem></app><hi rend="italic">hic incipit E</hi></note> Catilinae fuit advocatus, improbo
				homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. <reg>cui</reg> cum adfuit
				post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicavit<note>iudicavit <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note> se audisse
				aliquid, non credidisse. '<reg>at</reg> idem non adfuit alio in iudicio, cum
				adessent ceteri.' <reg>si</reg>
                  <note>si <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>bk</hi>: sed <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> postea
				cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis<note>iis <hi rend="italic">edd. VR</hi>: his <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> qui
				postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num<note>num <hi rend="italic">TE</hi>: non <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> inveterata quam recens
				debuit esse gravior? <reg>sed</reg> si tuus parens etiam in ipsa<note>ipsa <hi rend="italic">TE</hi>: illa <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> suspicione
				periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella
				curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem
				consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur<note>reprehendantur <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>? </p></div></div></body></text></TEI>