<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p><reg>nolite</reg>, iudices,
				arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim ulla gens tam barbara
				aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis
				patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae
					forma<note>formas <foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                  </note> hominum indutae
				exstiterunt. <reg>perspicite</reg> etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod
				in hac causa dici possit<note>possit <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>b<foreign xml:lang="grc">χς</foreign></hi>: posset <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> vehementius— penitus introspicite
				Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines,
				quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas
				notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum<note>facinorum
					... scelerum <hi rend="italic">T</hi>: scelerum ... facinorum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> reperietis! <reg>ex</reg> magnis et
				diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea
				confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas posset<note>posset <hi rend="italic">k, Ernesti</hi>: possit <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>;
				neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius
						haec<note><app><lem>haec</lem></app> hoc imperium <hi rend="italic">c2</hi>
                  </note>
				stare potuisse. <reg>itaque</reg> eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei
				publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt. </p></div><milestone n="28" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p><reg>in</reg> hunc igitur gregem vos
				nunc P. Sullam,
				iudices, ex his<note>iis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italic">ed.
						V</hi>
                  </note> qui cum hoc vivunt atque<note><app><lem>atque</lem></app> aut <hi rend="italic">T</hi>: at <foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                  </note>
				vixerunt honestissimorum hominum<note><app><lem>hominum</lem></app> amicorum <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> gregibus reicietis, ex hoc
					amicorum<note>amicorum <hi rend="italic">Klotz</hi>: hominum <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> numero, ex hac familiarium<note>familiarium <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>: familiari <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem<note>sedem <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: cedem <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> et<note><app><lem>et</lem></app> atque <hi rend="italic">T</hi>: ac <hi rend="italic">ab</hi>
                  </note> numerum
				transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum<note>firmissimum <hi rend="italic">T</hi>: fortissimum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> praesidium
				pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis
				partae fructus reservabitur, si in<note><app><lem>in</lem></app> non <hi rend="italic">T</hi>: nos in <hi rend="italic">Richter</hi>
                  </note> extremo discrimine ac
				dimicatione fortunae deseret<note>deseret <hi rend="italic">k</hi>: deserit (-uit
						<hi rend="italic">b1c2</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, si non
				aderit, si nihil adiuvabit? </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="78"><p><reg>quaestiones</reg> nobis servorum accusator et tormenta<note>accus. et tormenta
						<hi rend="italic">T</hi>: ac tormenta accus. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> minitatur. <reg>in</reg> quibus quamquam nihil periculi
				suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque cum animi
				tum corporis, regit quaesitor<note>quaesitor <hi rend="italic">T</hi>: quaestor <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, flectit libido, corrumpit spes, infirmat
				metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. <reg>vita</reg> P.
				Sullae torqueatur<note>torqueatur <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: Torquate <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, ex ea
				quaeratur num quae occultetur libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas,
				num quae audacia. <reg>nihil</reg> erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices,
				si a vobis vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima<note>verissima et
					gravissima <hi rend="italic">T</hi>: gravissima et verissima <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>a</hi>: gravissima <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> debet esse, audietur. </p></div></div></body></text></TEI>