<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>noli</reg> igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum
				gravitate et dignitate alienare a causa. <reg>nemo</reg> labefactare iudicium est
				conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui
				iudicum potestatem perpetuandam<note>perpetiundam <hi rend="italic">T</hi>
                  </note>,
				legis acerbitatem mitigandam putavit. <reg>sed</reg> quid ego de hoc plura disputem?
					<milestone n="23" unit="chapter"/>
                  <reg>dicerem</reg> fortasse, et facile et
				libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L.
					Caecilium<note>L. Caecilium <hi rend="italic">hoc loco hab. T, post</hi> amor
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> pietas et fraternus amor
					propulisset<note>propulisset <hi rend="italic">TE<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: protulisset <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>,
				implorarem sensus vestros, unius cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem
				veniam errato<note>veniam err. <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: err. veniam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> L.
				Caecili ex intimis vestris cogitationibus atque ex humanitate communi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>lex</reg> dies fuit proposita paucos, ferri coepta
				numquam, deposita<note>deposita <hi rend="italic">E</hi>: posita <hi rend="italic">cett.</hi> Kal. Ian. <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: r. lateri (r. p. latuit <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> est in senatu. Kalendis
				Ianuariis cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil est actum prius, et id
					mandatu<note>mandatu <hi rend="italic">T</hi>: mandato <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> Sullae Q. Metellus praetor se loqui dixit Sullam illam
				rogationem de se nolle ferri. <reg>ex</reg> illo tempore L. Caecilius egit de re
					publica<note>egit de re p. <hi rend="italic">T</hi>: de re p. egit <hi rend="italic">cett.</hi> (e re p. egit <hi rend="italic">Sylvius</hi>)</note> multa; agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta
				est, se<note>se <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> intercessorem fore
					professus<note>professus <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: perpessus <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> est,
				improbis largitionibus restitit, senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se
				gessit in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea nisi de rei
				publicae commodis cogitarit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>atque</reg> in
				ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum<note>tum <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>k</hi>: tamen <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> nostrum Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille
				terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat?
					<reg>eius</reg> voces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio,
				stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque<note>nobis caedis
					seditionisque <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note> adferebant.
					<reg>itaque</reg> P. Sulla hoc importunissimo cum<note><app><lem>cum</lem></app> tum
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>ab<foreign xml:lang="grc">χς</foreign></hi>
                  </note> honoris tum etiam calamitatis
				socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis sine
				ullo remedio atque adlevamento permanere. <milestone n="24" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>