noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandam perpetiundam T , legis acerbitatem mitigandam putavit. sed quid ego de hoc plura disputem? dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium L. Caecilium hoc loco hab. T, post amor cett. pietas et fraternus amor propulisset propulisset TE π : protulisset cett. , implorarem sensus vestros, unius cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem veniam errato veniam err. T π : err. veniam cett. L. Caecili ex intimis vestris cogitationibus atque ex humanitate communi. lex dies fuit proposita paucos, ferri coepta numquam, deposita deposita E : posita cett. Kal. Ian. T π : r. lateri (r. p. latuit ς ) cett. est in senatu. Kalendis Ianuariis cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil est actum prius, et id mandatu mandatu T : mandato cett. Sullae Q. Metellus praetor se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri. ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica egit de re p. T : de re p. egit cett. (e re p. egit Sylvius ) multa; agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se se T π : om. cett. intercessorem fore professus professus T π : perpessus cett. est, improbis largitionibus restitit, senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea nisi de rei publicae commodis cogitarit. atque in ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum tum T π k : tamen cett. nostrum Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat? eius voces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque nobis caedis seditionisque Madvig adferebant. itaque P. Sulla hoc importunissimo cum cum tum π ab χς honoris tum etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis sine ullo remedio atque adlevamento permanere.