at enim Sittius Sittius (Sicc. Sic.) TE π ab1 : Cincius cett. ( ubique ) est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob etiam ob Tb2k : etiam cett. necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum est est suppl. Angelius , ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis. iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare amandare T : mandare cett. in ultimas terras! Vtrum utrum T π a : visum cett. quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset Hispaniam turb. isset ς ? at haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. an in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur arbitrabatur T π : arbitratur a : arbitraretur cett. ? veri simile non est veri simile non est del. Lambinus ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset semper secum hab. T : semper hab. secum a , hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret. ipse autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano populo R. T, Gulielmius : rei (r. a ) p. cett. facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret putarit Hulderich ? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae ei maxime T : maxime ei cett. pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum. A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. illud erat hominum genus hominum genus T : genus hominum cett. horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis iis k : his cett. membra citius divelli citius divelli T : divelli citius cett. ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit. iam vero quod obiecit obiecit T π a : obicit (subicit b1 ς ) cett. Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque atque (ac k ) T π ak : et cett. ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum. an tibi Pompeiani coniurasse videntur? quis hoc dixit umquam dixit umquam T π : umquam dixit cett. , aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit diiunxit T : disiunxit cett. ,' inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per per T : et cett. Pompeianos habere.' primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos esset agitata agitata T : excogitata (exagit. π ) cett. ; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis quam sese esse defensos.