<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>at</reg> litterae sunt Fausti,per quas ille precibus a P. Sulla petit ut
				emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L.
				Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est.
					'<reg>at</reg> praefuit familiae Cornelius<note>Cornelius <hi rend="italic">del. Manutius</hi>
                  </note>, <add>libertus eius</add>
                  <note>libertus eius (<hi rend="italic">i. e.</hi> L. eius) <hi rend="italic">supplevi</hi>: <hi rend="italic">notam</hi> L (=libertus) <hi rend="italic">excidisse vidit
						Orelli, qui</hi> P. L. (<hi rend="italic">i. e.</hi> Publi libertus) <hi rend="italic">coni.</hi>
                  </note>.' <reg>iam</reg> si in paranda familia
				nulla suspicio est, quis<note>quis <hi rend="italic">Ta</hi>: quod <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> praefuerit<note>praefuerit <hi rend="italic">T</hi>: praefuit <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ψ1ς</foreign>
                     </hi>: profert <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> nihil
				ad rem pertinet; sed<note><app><lem>sed</lem></app><hi rend="italic">fort.</hi> is</note> tamen munere servili<note>Servili <hi rend="italic">Lag.</hi> 9, <hi rend="italic">Madvig</hi> (<hi rend="italic">melius esset</hi> Servi, <hi rend="italic">i. e.</hi> Serv.
					Sullae, <hi rend="italic">cf.</hi> § 6)</note> obtulit se ad ferramenta
				prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore<note>omni tempore <hi rend="italic">hoc loco hab. T. post</hi> libert. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> per <reg>bellum</reg>
                  <note>Balbum <hi rend="italic">E</hi>
                  </note>, Fausti libertum, administrata est. <milestone n="20" unit="chapter"/>
               </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p><reg>at</reg> enim Sittius<note>Sittius (Sicc. Sic.) <hi rend="italic">TE<foreign xml:lang="grc">π</foreign>ab1</hi>: Cincius <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">ubique</hi>)</note> est ab hoc in ulteriorem
				Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. <reg>primum</reg> Sittius, iudices,
				L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et
				suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in
				isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est
				non modo ob causam sed etiam ob<note>etiam ob<hi rend="italic">Tb2k</hi>: etiam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> necessariam causam, magna ratione cum
				Mauretaniae rege contracta. <reg>tum</reg> autem, illo profecto, Sulla procurante
				eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum
				eiusdem dissolutum <add>est</add>
                  <note>est <hi rend="italic">suppl.
					Angelius</hi>
                  </note>, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas
				retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>iam</reg> vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui
				Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum
				dimittere ab se et amandare<note>amandare <hi rend="italic">T</hi>: mandare <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> in ultimas terras! Vtrum<note>utrum <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>a</hi>: visum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> quo facilius Romae ea quae conabatur
				efficeret, si in Hispania turbatum esset<note>Hispaniam turb. isset <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>? <reg>at</reg> haec ipsa per se sine ulla
				coniunctione agebantur. <reg>an</reg> in tantis rebus, tam novis consiliis, tam
				periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum,
				coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse
					arbitrabatur<note>arbitrabatur <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: arbitratur <hi rend="italic">a</hi>: arbitraretur
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>? <reg>veri</reg> simile non
					est<note>veri simile non est <hi rend="italic">del. Lambinus</hi>
                  </note> ut,
				quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset<note>semper secum hab.
						<hi rend="italic">T</hi>: semper hab. secum <hi rend="italic">a</hi>
                  </note>, hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se
				dimitteret. </p></div></div></body></text></TEI>