at litterae sunt Fausti,per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. ' at praefuit familiae Cornelius Cornelius del. Manutius , libertus eius libertus eius ( i. e. L. eius) supplevi : notam L (=libertus) excidisse vidit Orelli, qui P. L. ( i. e. Publi libertus) coni. .' iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis quis Ta : quod cett. praefuerit praefuerit T : praefuit b2 ψ1ς : profert cett. nihil ad rem pertinet; sed sed fort. is tamen munere servili Servili Lag. 9, Madvig ( melius esset Servi, i. e. Serv. Sullae, cf. § 6) obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore omni tempore hoc loco hab. T. post libert. cett. per bellum Balbum E , Fausti libertum, administrata est. at enim Sittius Sittius (Sicc. Sic.) TE π ab1 : Cincius cett. ( ubique ) est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob etiam ob Tb2k : etiam cett. necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum est est suppl. Angelius , ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis. iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare amandare T : mandare cett. in ultimas terras! Vtrum utrum T π a : visum cett. quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset Hispaniam turb. isset ς ? at haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. an in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur arbitrabatur T π : arbitratur a : arbitraretur cett. ? veri simile non est veri simile non est del. Lambinus ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset semper secum hab. T : semper hab. secum a , hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.