<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>an</reg> me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae
				iuratus in maxima contione dixissem? <milestone n="12" unit="chapter"/>
                  <reg>atque</reg> etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te
				amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem<note>ut id <hi rend="italic">Reid</hi>
                  </note> omnes exaudiant clarissima voce dicam.
					<reg>harum</reg> omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei
					publicae<note>salute rei p. <hi rend="italic">Te</hi>: communi salute <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: salute <hi rend="italic">ag<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>c</hi>: salute communi <hi rend="italic">bpk</hi>
                  </note> suscepi atque<note>atque <hi rend="italic">Teg</hi>: et
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> gessi L. ille Torquatus, cum esset meus
				contubernalis in consulatu<note>in consulatu <hi rend="italic">e</hi>: <hi rend="italic">post</hi> consulatu <hi rend="italic">colon</hi> pro salute
					... consulatu <hi rend="italic">repetit T</hi>: in consulatu cum signifer esset
					iuventutis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> atque etiam in praetura fuisset,
				cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis<note>cum princeps ...
					iuventutis <hi rend="italic">post</hi> exstitit <hi rend="italic">hab.
						codd.</hi>: <hi rend="italic">huc transtuli</hi>
                  </note>, actor<note>actor
						<hi rend="italic">Orelli</hi>: auctor <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">cf. Sest.</hi> 61)</note>, adiutor, particeps exstitit;
				parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis
				constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit,
					nusquam<note>nusquam <hi rend="italic">Te</hi>: numquam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus
				adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute<note>virtute animi <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> superaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>videsne</reg> ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem
				bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me
					forte<note>forte a me <hi rend="italic">e<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note> desciveris, idcirco te a se et a re publica et a
						tua<note><app><lem>tua</lem></app> sua <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>gb1</hi>
                  </note> dignitate deficere patientur.
					<reg>sed</reg> iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet
				ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. <reg>nam</reg> si
				Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi
				eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione<note>orat. illa
						<hi rend="italic">e</hi>
                  </note> in me esset invectus et cum, ut
					initio<note>ut initio <hi rend="italic">Te</hi>: initio ut <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dixi, defensionem meam spoliare auctoritate<note>spoliare
					auct <hi rend="italic">Te</hi>: auct. spoliare <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> voluisset, etiam si dolor meus<note>meus dolor <hi rend="italic">e</hi>: dolor me meus <hi rend="italic">Orelli</hi>
                  </note>
				respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem
					flagitavisset<note>flagitavisset <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: flagitasset <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>.
					</p></div><milestone n="13" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>ab</reg><note>ab <hi rend="italic">ec2, Schol.</hi>: <hi rend="italic">om.
						cett.</hi>
                  </note> Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. <reg>quis</reg>
				negat? <reg>sed</reg> lege<note>sed lege <hi rend="italic">TEe</hi>: Sullae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> indicium<note>indic. <hi rend="italic">Ta<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>c</hi>: iudic. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt
				commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. <reg>quaero</reg> num Sullam
				dixerit Cassius. <reg>nusquam</reg>. <reg>sese</reg> aiunt quaesisse de Cassio quid
				Sulla sentiret. <reg>videte</reg> diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque
				non nossent ac tantum audissent<note>audivissent <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>
				eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem<note>esse quaesiverunt
					essentne eadem <hi rend="italic">TEe<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>:
					qui fuerant (-unt <hi rend="italic">a</hi>) esse (-ent <hi rend="italic">a</hi>) in eodem <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> voluntate.
					<reg>quid</reg> tum Cassius? <reg>si</reg> respondisset idem sentire et secum
				facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere.
					<reg>quid</reg> ita? <reg>quia</reg>, qui barbaros homines ad bellum impelleret,
				non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid
				suspicari viderentur<note>suspicari viderentur <hi rend="italic">TEe</hi>:
					suspicarentur <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>. </p></div></div></body></text></TEI>