<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>in</reg> quo primum illud
					erat<note>erat illud <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> absurdum quod, cum ea quae
					leviter<note>leniter <hi rend="italic">Sylvius</hi>
                  </note> dixerat vobis
				probare volebat, eos autem<note>autem <hi rend="italic">om. T</hi>
                  </note> qui
				circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita
				illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non
					probabatis<note>probabitis <hi rend="italic">Ta<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note>. <reg>deinde</reg> alterum iam oratoris
					<add>est</add>
                  <note>est <hi rend="italic">suppl. Reid</hi>
                  </note> vitium non
				videre quid<note>quod <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> quaeque causa postulet.
					<reg>nihil</reg> est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset
				quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. <reg>quod</reg> cum is tribunus
				pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus,
					nemini<note>nemini <hi rend="italic">Te, Schol.</hi>: re ... <hi rend="italic">a <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>gp</hi>: vere <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: nec ... <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>c</hi>: nec (neque <hi rend="italic">k</hi>) hoc <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ2</foreign>c2k</hi>
                  </note> mirum
				est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis<note>facis
					eius modi <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>, non modo talem adulescentem sed in
				ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>sed</reg> reprehendo tamen illud maxime quod isto
				ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi
				Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute<note>comm.
					salute <hi rend="italic">c, Lag.</hi> 9: salute comm. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> gesserunt. <milestone n="11" unit="chapter"/>
                  <reg>ecquem</reg>
                  <note>et quem <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. ed. Crat.</hi>
                  </note> tu horum qui adsunt<note>adsunt
						<hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>c</hi>: assunt <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, quibus te contra ipsorum voluntatem
				venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec
						omnia<note><app><lem>omnia</lem></app> omni <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note> perire
						voluerit<note><app><lem>voluerit</lem></app><hi rend="italic">fort.</hi> se salvo voluerit (<hi rend="italic">colon numero
						caret</hi>)</note>, aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet
				quod salvum esse vellet? <reg>an</reg> vero clarissimum virum generis vestri ac
				nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros<note>ceteros
						<hi rend="italic">e, Schol.</hi>: ceteris <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae
				domesticos hostis, ne ab eis<note>iis <hi rend="italic">k</hi>: his <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ipsa necaretur, necavit? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>itaque</reg> attende<note>attende <hi rend="italic">Te</hi>: attende iam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, Torquate, quam
				ego defugiam auctoritatem consulatus mei! <reg>maxima</reg> voce ut omnes exaudire
				possint dico semperque dicam. <reg>adeste</reg>
                  <note>adeste <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: adestote <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> omnes animis, Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">scripsi</hi>: qui adestis (corpore <hi rend="italic">add. p. mg.,</hi>
					corporibus <hi rend="italic">add. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> mg.,
						b1k</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>: qui adstatis <hi rend="italic">Reid</hi> (<hi rend="italic">nota q~ turbas dedit, cf. Phil.</hi> iv.
					1)</note>, quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque
				vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! <reg>ego</reg>
				consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum
				et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei
				publicae Catilina in castris, in his autem templis atque<note><app><lem>atque</lem></app>
					ac <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> tectis dux Lentulus esset constitutus, meis
				consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine
					dilectu<note>dilectu <hi rend="italic">e<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: delectu <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, sine armis,
				sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis<note>confessis <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: confossis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> incensione urbem, internicione civis,
				vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum
				orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum
				exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum
				poena redemi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>an</reg> me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae
				iuratus in maxima contione dixissem? <milestone n="12" unit="chapter"/>
                  <reg>atque</reg> etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te
				amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem<note>ut id <hi rend="italic">Reid</hi>
                  </note> omnes exaudiant clarissima voce dicam.
					<reg>harum</reg> omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei
					publicae<note>salute rei p. <hi rend="italic">Te</hi>: communi salute <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: salute <hi rend="italic">ag<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>c</hi>: salute communi <hi rend="italic">bpk</hi>
                  </note> suscepi atque<note>atque <hi rend="italic">Teg</hi>: et
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> gessi L. ille Torquatus, cum esset meus
				contubernalis in consulatu<note>in consulatu <hi rend="italic">e</hi>: <hi rend="italic">post</hi> consulatu <hi rend="italic">colon</hi> pro salute
					... consulatu <hi rend="italic">repetit T</hi>: in consulatu cum signifer esset
					iuventutis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> atque etiam in praetura fuisset,
				cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis<note>cum princeps ...
					iuventutis <hi rend="italic">post</hi> exstitit <hi rend="italic">hab.
						codd.</hi>: <hi rend="italic">huc transtuli</hi>
                  </note>, actor<note>actor
						<hi rend="italic">Orelli</hi>: auctor <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">cf. Sest.</hi> 61)</note>, adiutor, particeps exstitit;
				parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis
				constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit,
					nusquam<note>nusquam <hi rend="italic">Te</hi>: numquam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus
				adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute<note>virtute animi <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> superaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>videsne</reg> ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem
				bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me
					forte<note>forte a me <hi rend="italic">e<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note> desciveris, idcirco te a se et a re publica et a
						tua<note><app><lem>tua</lem></app> sua <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>gb1</hi>
                  </note> dignitate deficere patientur.
					<reg>sed</reg> iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet
				ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. <reg>nam</reg> si
				Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi
				eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione<note>orat. illa
						<hi rend="italic">e</hi>
                  </note> in me esset invectus et cum, ut
					initio<note>ut initio <hi rend="italic">Te</hi>: initio ut <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dixi, defensionem meam spoliare auctoritate<note>spoliare
					auct <hi rend="italic">Te</hi>: auct. spoliare <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> voluisset, etiam si dolor meus<note>meus dolor <hi rend="italic">e</hi>: dolor me meus <hi rend="italic">Orelli</hi>
                  </note>
				respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem
					flagitavisset<note>flagitavisset <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: flagitasset <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>.
					</p></div></div></body></text></TEI>