<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>ac</reg><note><app><lem>ac</lem></app> at
						<hi rend="italic">eb1c, ed. V</hi>
                  </note> si, iudices, ceteris<note>ceteris
						<hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note> patriciis me et vos peregrinos videri
				oporteret, a Torquato tamen hoc vitium<note>hoc convicium <hi rend="italic">Gulielmius</hi>
                  </note> sileretur; est enim ipse a<note>a <hi rend="italic">om. Schol.</hi>
                  </note> materno genere municipalis, honestissimi ac
				nobilissimi generis, sed tamen Asculani. <reg>aut</reg> igitur doceat Picentis solos
				non esse<note>esse non <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> peregrinos aut gaudeat suo
				generi me meum non anteponere<note>non anteponere <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: ante non ponere (<hi rend="italic">cf.
						Off.</hi> iii. 71) <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">meliore
						numero</hi>)</note>. <reg>qua</reg> re neque tu me peregrinum posthac
				dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi
				videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias,
				contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in
				senatu sentire libere, populi utilitati magis<note>magis utilitati <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> consulere quam voluntati, nemini cedere, multis
				obsistere. <reg>si</reg> hoc putas esse regium<note><app><lem>regium</lem></app> regnum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>b1gc2k</hi>
                  </note>, regem
				me esse<note>regem me esse <hi rend="italic">T</hi>: me regem esse <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> confiteor; sin te potentia mea, si
				dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius
				profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti? <milestone n="9" unit="chapter"/>
               </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>ego</reg>, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi
				praemium ab<note>ab <hi rend="italic">Te, Schol.</hi>: a <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem,
				quis non concederet? <add><reg>ceteri</reg></add>
                  <note>ceteri <hi rend="italic">supplevi</hi>
                  </note> sibi haberent<note><app><lem>haberent</lem></app> haberent
					alii <hi rend="italic">Sylvius</hi>
                  </note> honores, sibi imperia, sibi
				provincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret eius
				urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. <reg>quid</reg>
				si hoc non postulo? si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si
				operae, si vigiliae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro
				requirunt studium meum neque res publica in curia; si me non modo
						non<note><app><lem>modo non</lem></app> modo <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
					vocatio <hi rend="italic">ea</hi>
                  </note> rerum gestarum vacatio sed neque
				honoris neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, si industria, si
				domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem quae pro salute
				omnium gessi recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum
				appellabitur, cuius vicarius qui velit esse inveniri nemo potest? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>longe</reg> abest a me<note>a me <hi rend="italic">Ee</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> regni suspicio; si quaeris
				qui sint<note>sin <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> Romae regnum occupare conati, ut
				ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies. <reg>res</reg>
				enim gestae, credo, meae me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus
				attulerunt. <reg>quibus</reg> de rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc
				possum dicere, me qui ex summis periculis eripuerim<note>periculis erip. <hi rend="italic">Te</hi>: erip. periculis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				urbem hanc et vitam omnium civium satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnis
				mortalis beneficio nullum in me<note><app><lem>me</lem></app> me ipsum <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> periculum redundarit<note>redundarit <hi rend="italic">TEe</hi>: redundabit <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>. </p></div></div></body></text></TEI>