<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p>'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam
				mihi restitisset, sed indicta causa profugisset.' <reg>si</reg> iam hoc
					tibi<note>iam tibi hoc <hi rend="italic">e<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note> concedam, Q. Hortensium, tanta
					gravitate<note>gravitate tanta <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> hominem, si hos
				talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem<note>dem <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): idem <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>
				quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem
				rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non
				deserit? <reg>at</reg> hic etiam, id quod tibi necesse minime<note>minime tibi
					necesse <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> fuit, facetus esse voluisti, cum
				Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de rege
				quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. <reg>nam</reg> si ita sum,
				non tam est admirandum regem esse me<note>me esse <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>,
					quoniam<note>quoniam <hi rend="italic">Te</hi>: quia <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, ut tu ais<note>ais <hi rend="italic">T</hi>: agis <hi rend="italic">e</hi>: vis <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, duo
					iam<note>duo iam <hi rend="italic">scripsi</hi>: etiam (<hi rend="italic">ex</hi> .11. iam <hi rend="italic">credo, cf. Font.</hi> 24, <hi rend="italic">Rab. Post.</hi> 31) <hi rend="italic">codd.</hi>: iam <hi rend="italic">Müller</hi>
                  </note> peregrini reges Romae fuerunt, quam
				consulem Romae fuisse peregrinum. '<reg>hoc</reg> dico,' inquit, 'te esse<note>esse
					e <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> ex municipio.'</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>fateor</reg> et addo etiam:ex eo<note>eo <hi rend="italic">om.
						Tb1</hi>
                  </note> municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa
				est. <reg>sed</reg> scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant
				peregrini tibi esse videantur. <reg>nemo</reg>
                  <note>nemo <hi rend="italic">e,
						Schol.</hi>: nemo enim <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> istuc M.
					illi<note>illi <hi rend="italic">om. Schol.</hi>
                  </note> Catoni seni, cum
				plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio<note>Ti. <hi rend="italic">Teag,
						Schol.</hi>: T. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, nemo M'. Curio<note>M'
					Curio <hi rend="italic">Schol., Manutius</hi>: Curio <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>c, ed. V</hi>: Curioni <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei
				multi inviderent, obiecit umquam. <reg>equidem</reg> vehementer laetor eum esse me
				in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam
				partem civium conveniret<note>pertineret <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>b2c</hi>
                  </note>. <milestone n="8" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum
				esse etiam atque etiam puto. <reg>non</reg> possunt omnes esse patricii; si verum
				quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri
				putant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>ac</reg><note>at <hi rend="italic">b1c</hi>
                  </note> si tibi nos peregrini videmur, quorum iam
						et<note><app><lem>iam et</lem></app> iam <hi rend="italic">ec</hi>
                  </note> nomen et
				honos inveteravit et urbi huic<note>urbi huic <hi rend="italic">Te</hi>: huic urbi
						<hi rend="italic">cett.</hi> hominum <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note>
				et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri
				necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de<note>ac de <hi rend="italic">Te</hi>: et de <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> omni
				dignitate contendent<note>contendent <hi rend="italic">Te</hi>: certabunt <hi rend="italic">c</hi>: contendunt <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>!
					<reg>quorum</reg> cave tu<note>tu cave <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> quemquam
				peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. <reg>qui</reg>
						si<note><app><lem>si</lem></app> si ita <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> attulerint
				nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex
				somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore
				superari. </p></div></div></body></text></TEI>