<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>
				cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum
				delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum
				veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius
				urbis incendium, cum tela<note>cum tela <hi rend="italic">om. T</hi>
                  </note>, cum
				caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque animum memoria
				refricare coeperat, tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae
				sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me
				parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; neque me<note>neque enim me
						<hi rend="italic">Müller</hi>
                  </note> arbitrabar sine summo scelere posse,
				quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem, defendere.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>atque</reg> idem ego neque P. Sullam
				supplicem ferre, neque eosdem<note><app><lem>eosdem</lem></app> hos <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> Marcellos pro huius<note>pro huius <hi rend="italic">Eea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: pro <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> periculis lacrimantis
					aspicere<note>periculis lacrim. aspicere <hi rend="italic">TEe</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>, neque huius<note>neque huius <hi rend="italic">om. a<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note> M.
					Messalae<note>Messallae <hi rend="italic">Lambinus</hi> (<hi rend="italic">cf.
						Sex. Rosc.</hi> 149)</note>, hominis necessarii, preces sustinere potui;
				neque enim est<note>est <hi rend="italic">om. Te</hi> (causae adv. naturae est <hi rend="italic">Madvig</hi>)</note> causa adversata naturae, nec homo nec
					res<note>nec res nec homo <hi rend="italic">c</hi>
                  </note> misericordiae meae
				repugnavit. <reg>nusquam</reg> nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum crimen,
				nullum indicium, nulla suspicio<note>nulla suspicio <hi rend="italic">Ee</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>. <reg>suscepi</reg> causam, Torquate,
				suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper
				existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent. <milestone n="7" unit="chapter"/>
               </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>hic</reg> ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. <reg>quod</reg>
				tandem, Torquate, regnum? <reg>consulatus</reg>, credo, mei; in quo ego imperavi
				nihil et<note><app><lem>et</lem></app> sed <hi rend="italic">b2</hi>
                  </note> contra
				patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est
				videlicet a me<note>videlicet a me <hi rend="italic">e</hi>: a me iudices <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> regnum, sed repressum<note>repressum <hi rend="italic">e</hi>: repulsum <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>
                     </hi>: non permissum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ς</foreign>b1k, p. mg.</hi>: promissum <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>. <reg>an</reg> tum<note><app><lem>tum</lem></app> tu <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>e, Schol.</hi>
                  </note> in
				tanto imperio, tanta<note>tanta <hi rend="italic">mei, Schol.</hi>: tantaque <hi rend="italic">Mai</hi> (<hi rend="italic">sil.</hi>) dices <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> potestate non dicis me<note>me <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>, Schol.</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> fuisse regem, nunc privatum regnare
					dicis<note>dices <hi rend="italic">Stangl</hi>
                  </note>? quo tandem nomine?
					'<reg>quod</reg>, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem
				defendis, sperat se absolutum iri.' <reg>hic</reg> tibi ego de testimoniis meis hoc
					respondeo<note>respondebo <hi rend="italic">T</hi>
                  </note>, si falsum dixerim,
				te in eosdem<note>eosdem <hi rend="italic">e, Schol.</hi>: eos <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum verum
					iuratus<note>iuratus <hi rend="italic">Teb1, Schol.</hi>: iuratos <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> dicas, probare. <reg>de</reg> huius spe
				tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam<note>nullam <hi rend="italic">om.
						Tea</hi>
                  </note> potentiam, nihil denique praeter<note><app><lem>praeter</lem></app>
					propter <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> fidem defensionis exspectare.
					</p></div></div></body></text></TEI>