<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>hac</reg> vero in
				coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta
				societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis,
				audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo
				Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem
				solitudinemque non quaereret sed ne mediocri<note>mediocriter <hi rend="italic">Reid</hi>
                  </note> quidem sermone et congressu coniungeretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>illum</reg> Allobroges, maximarum rerum verissimi
					indices<note>iudices <hi rend="italic">ea<foreign xml:lang="grc">πς</foreign>b1</hi>
                  </note>, illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt;
				Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. <reg>postremo</reg> eiecto sive
				emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas<note>tubes <hi rend="italic">Tb1</hi>: tube <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>,
					fascis<note>fasces <hi rend="italic">e</hi>: falces <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, signa, legiones<note><app><lem>legiones</lem></app><hi rend="italic">del. Wolff</hi> (<hi rend="italic">malo numero</hi>):
					legionis <hi rend="italic">A. Augustinus</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi>
					legionum</note>, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena
				compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita
				quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse
					putantur<note>putant <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> huius adfines suspicionis
				et locus est ipse non tam ad inflammandos<note>flammandos <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus. 
				<milestone unit="para"/>
                  <milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>propter</reg> hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum
				dissimilem me in utroque praebui.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>veniebat</reg> enim<note>enim <hi rend="italic">om.
						Schol.</hi>
                  </note> ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis
				supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum<note>discipulum <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> in pueritia, familiarem in adulescentia,
				conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in
					me<note>sua in me etiam <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> proferebat officia.
					<reg>quibus</reg> ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut
					iam<note>iam <hi rend="italic">Te</hi>: etiam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ex memoria quas mihi ipsi<note>ipse <hi rend="italic">T1b</hi>
                  </note> fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C.
				Cornelium qui me in meis sedibus<note>meis sedibus <hi rend="italic">e</hi>:
					sedibus meis <hi rend="italic">cett.</hi>: meis aedibus <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note>, in conspectu uxoris<note>uxoris <hi rend="italic">Te</hi>: uxoris meae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ac liberorum
				meorum trucidaret obliviscerer. <reg>quae</reg> si de uno me cogitasset, qua
				mollitia sum animi ac lenitate<note>lenitate <hi rend="italic">a<foreign xml:lang="grc">π</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>k</hi>:
					levitate <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, numquam me hercule illius
				lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>
				cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum
				delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum
				veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius
				urbis incendium, cum tela<note>cum tela <hi rend="italic">om. T</hi>
                  </note>, cum
				caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque animum memoria
				refricare coeperat, tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae
				sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me
				parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; neque me<note>neque enim me
						<hi rend="italic">Müller</hi>
                  </note> arbitrabar sine summo scelere posse,
				quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem, defendere.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>atque</reg> idem ego neque P. Sullam
				supplicem ferre, neque eosdem<note><app><lem>eosdem</lem></app> hos <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> Marcellos pro huius<note>pro huius <hi rend="italic">Eea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: pro <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> periculis lacrimantis
					aspicere<note>periculis lacrim. aspicere <hi rend="italic">TEe</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>, neque huius<note>neque huius <hi rend="italic">om. a<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note> M.
					Messalae<note>Messallae <hi rend="italic">Lambinus</hi> (<hi rend="italic">cf.
						Sex. Rosc.</hi> 149)</note>, hominis necessarii, preces sustinere potui;
				neque enim est<note>est <hi rend="italic">om. Te</hi> (causae adv. naturae est <hi rend="italic">Madvig</hi>)</note> causa adversata naturae, nec homo nec
					res<note>nec res nec homo <hi rend="italic">c</hi>
                  </note> misericordiae meae
				repugnavit. <reg>nusquam</reg> nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum crimen,
				nullum indicium, nulla suspicio<note>nulla suspicio <hi rend="italic">Ee</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note>. <reg>suscepi</reg> causam, Torquate,
				suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper
				existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent. <milestone n="7" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>