<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>hac</reg> vero in
				coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta
				societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis,
				audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo
				Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem
				solitudinemque non quaereret sed ne mediocri<note>mediocriter <hi rend="italic">Reid</hi>
                  </note> quidem sermone et congressu coniungeretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>illum</reg> Allobroges, maximarum rerum verissimi
					indices<note>iudices <hi rend="italic">ea<foreign xml:lang="grc">πς</foreign>b1</hi>
                  </note>, illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt;
				Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. <reg>postremo</reg> eiecto sive
				emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas<note>tubes <hi rend="italic">Tb1</hi>: tube <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>,
					fascis<note>fasces <hi rend="italic">e</hi>: falces <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, signa, legiones<note><app><lem>legiones</lem></app><hi rend="italic">del. Wolff</hi> (<hi rend="italic">malo numero</hi>):
					legionis <hi rend="italic">A. Augustinus</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi>
					legionum</note>, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena
				compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita
				quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse
					putantur<note>putant <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> huius adfines suspicionis
				et locus est ipse non tam ad inflammandos<note>flammandos <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus. 
				<milestone unit="para"/>
                  <milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>propter</reg> hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum
				dissimilem me in utroque praebui.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>veniebat</reg> enim<note>enim <hi rend="italic">om.
						Schol.</hi>
                  </note> ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis
				supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum<note>discipulum <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> in pueritia, familiarem in adulescentia,
				conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in
					me<note>sua in me etiam <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> proferebat officia.
					<reg>quibus</reg> ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut
					iam<note>iam <hi rend="italic">Te</hi>: etiam <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ex memoria quas mihi ipsi<note>ipse <hi rend="italic">T1b</hi>
                  </note> fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C.
				Cornelium qui me in meis sedibus<note>meis sedibus <hi rend="italic">e</hi>:
					sedibus meis <hi rend="italic">cett.</hi>: meis aedibus <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note>, in conspectu uxoris<note>uxoris <hi rend="italic">Te</hi>: uxoris meae <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ac liberorum
				meorum trucidaret obliviscerer. <reg>quae</reg> si de uno me cogitasset, qua
				mollitia sum animi ac lenitate<note>lenitate <hi rend="italic">a<foreign xml:lang="grc">π</foreign>b2<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>k</hi>:
					levitate <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, numquam me hercule illius
				lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae, </p></div></div></body></text></TEI>