hac vero in coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret sed ne mediocri mediocriter Reid quidem sermone et congressu coniungeretur. illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices iudices ea πς b1 , illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. postremo eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas tubes Tb1 : tube e , fascis fasces e : falces cett. , signa, legiones legiones del. Wolff ( malo numero ): legionis A. Augustinus : fort. legionum , ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putantur putant e huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos flammandos e calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus. propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum dissimilem me in utroque praebui. veniebat enim enim om. Schol. ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum discipulum e in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in me sua in me etiam e proferebat officia. quibus ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut iam iam Te : etiam cett. ex memoria quas mihi ipsi ipse T1b fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus meis sedibus e : sedibus meis cett. : meis aedibus Lambinus , in conspectu uxoris uxoris Te : uxoris meae cett. ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. quae si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate lenitate a π b2 χψ k : levitate cett. , numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae,