<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>qui</reg> vobis<note><app><lem>vobis</lem></app> vobiscum (nob. <hi rend="italic">e</hi>) <hi rend="italic">eb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     </hi>
                  </note> in consilio fuerunt, qui vobiscum illa
				cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non
				adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic
					adsunt<note>assunt <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>
                  </note>, in huius periculo declarant se non crimine
				coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse.
					<reg>mei</reg> consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me
				defendetur. <reg>atque</reg> haec<note>haec (hic <hi rend="italic">e</hi>) <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>k</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> inter nos partitio
					defensionis<note>defensionis <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> non est
				fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos
				adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit
				de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset. <milestone n="5" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>et</reg> quoniam de
				criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac
				coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite. 
			<milestone unit="para"/>
                  <reg>multa</reg>, cum essem consul, de summis<note>summae <hi rend="italic">Lambinus</hi>
                  </note> rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa
				cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium<note>indicium <hi rend="italic">ab2<foreign xml:lang="grc">χψ1</foreign>
                     </hi>: iudicium <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, nullae litterae pervenerunt, nulla
					suspicio<note>nulla suspicio <hi rend="italic">del. Mommsen</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 20)</note>. <reg>multum</reg> haec vox fortasse
				valere deberet<note>valere deberet <hi rend="italic">Tea</hi>: deberet valere <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> eius hominis qui consul insidias rei
				publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset,
				cum is se<note>is se <hi rend="italic">Te</hi>: ipse <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret.
					<reg>sed</reg> ego nondum utor<note>utar <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: utor <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut
				mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim<note>non affuerim <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>
                     </hi>: affuerim <hi rend="italic">ab1</hi>: abfuerim <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				Sullam defendere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>quae</reg> enim Autroni
					fuit<note>fuit Autronii <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> causa, quae Sullae
				est? <reg>ille</reg> ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit
				gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque
				concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium
				requisivit. <reg>ille</reg> damnatus ita se gerebat non solum consiliis et
				sermonibus verum etiam aspectu atque<note><app><lem>atque</lem></app> et <hi rend="italic">ec</hi>
                  </note> voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis
				omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque
				adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi
				quod modestia retinuisset. </p></div></div></body></text></TEI>