<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>negat</reg><note><app><lem>negat</lem></app> negas <hi rend="italic">Kayser</hi> (Cato
						<hi rend="italic">ante</hi> Catilinam <hi rend="italic">add.
					Hotoman</hi>)</note> esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae
				intra moenia molientem verbis et paene imperio ex<note>ex <foreign xml:lang="grc">x</foreign>: et <hi rend="italic">cett.</hi></note> urbe expulisse et nunc
				pro <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Murena dicere. <reg>ego</reg> autem has
					partis<note>partis <hi rend="italic">Sylvius</hi>: artis <hi rend="italic">codd.</hi></note> lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit
				semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed
				ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo
				civium postulabat. <reg>quod</reg> si tum, cum res publica vim et severitatem
				desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc
				cum omnes me causae ad misericordiam atque ad<note><app><lem>atque ad</lem></app> atque <hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> humanitatem
				vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire?
					<reg>ac</reg> de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae
				fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit. </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>sed</reg> me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser.
				Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat<note><app><lem>accusatio
						commovebat</lem></app> cattio acommovebat <foreign xml:lang="grc">S</foreign>:
					captio commovebat <hi rend="italic">A</hi></note> qui gravissime et acerbissime
					<add>se</add> ferre<note>se ferre <hi rend="italic">Lambinus</hi>: ferme <hi rend="italic">codd.</hi></note> dixit me familiaritatis necessitudinisque
				oblitum causam <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Murenae contra se defendere.
					<reg>huic</reg> ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros.
					<reg>nam</reg> cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso
				accuseris, non est neglegendum. <reg>ego</reg>, Ser. Sulpici, me in petitione tua
				tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et
				praestitisse arbitror. <reg>nihil</reg> tibi consulatum petenti a me defuit quod
				esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum.
					<reg>abiit</reg><note>abiit <foreign xml:lang="grc">xyw</foreign>: abit <hi rend="italic">cett.</hi></note> illud tempus; mutata ratio est.
					<reg>sic</reg> existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem
					Murenae<note>L. Murenae <hi rend="italic">Lambinus</hi></note> quantum tu a me
				postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>neque</reg> enim, si tibi tum cum peteres <add>consulatum
					studui, nunc</add><note>consulatum studui nunc <hi rend="italic">scripsi</hi>
						(<hi rend="italic">ex Quintil.</hi> xi. 1. 68 se studuisse petitioni
					Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere actioni contra caput):
					consulatum adfui nunc <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note> cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse
				debeo. <reg>atque</reg> hoc non modo non<note><app><lem>non modo non</lem></app> non modo
						<hi rend="italic">Müller</hi></note> laudari sed ne concedi quidem potest
				ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus. <milestone n="4" unit="chapter"/>
				<reg>mihi</reg> autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in
				capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem<note>ab eodem
					(eod <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">B</hi>) <hi rend="italic">mei</hi>: ab eo <hi rend="italic">w, Halm</hi></note> in
				honoris contentione superata est. <reg>quae</reg> si causa non esset, tamen vel
				dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam<note>summae <hi rend="italic">Bake</hi> infamiam <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: famam
						<hi rend="italic">codd.</hi></note> mihi superbiae crudelitatisque infamiam
				inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti
				periculi repudiassem. <reg>neque</reg> enim iam mihi licet neque est integrum ut
				meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. <reg>nam</reg> cum praemia
				mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic <add>existimo,
					labores quos in petitione</add> exceperis<note>sic existimo, labores quos in
					petitione exceperis <hi rend="italic">scripsi</hi>: si (sic <foreign xml:lang="grc">pw</foreign>) exiceperis (excep. <foreign xml:lang="grc">f</foreign>, excip. <foreign xml:lang="grc">w</foreign>) <foreign xml:lang="grc">Spfw</foreign>: sic et si ceperis <hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">xy</foreign>: sic existimo si ceperis <hi rend="italic">Lag.</hi> 9: sic censeo quos labores adipiscendi spe
					susceperis <hi rend="italic">Madvig</hi>: labores per quos ea ceperis <hi rend="italic">Angelius</hi></note>, eos, cum adeptus sis, deponere,
					esse<note>esse <foreign xml:lang="grc">Sfw</foreign>: esse et <hi rend="italic">A</hi>: esset <foreign xml:lang="grc">pxy</foreign></note> hominis et
				astuti et ingrati. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>quod</reg> si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae
					<add>infamia</add><note>infamia <hi rend="italic">Wesenberg: om.
					codd.</hi></note>, nulla superbiae turpitudo<note>turpitudo <hi rend="italic">del. Bake</hi></note>, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero
				libenter desino<note>desinon <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: desinam <hi rend="italic">Bake</hi></note>. <reg>sin</reg> autem fuga laboris desidiam,
				repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum
				haec causa<note>causa <hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">py2</foreign>: arum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: causarum <foreign xml:lang="grc">xy1</foreign></note> est eius modi quam nec industrius
					quisquam<note>quisquam <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: quam <hi rend="italic">codd</hi></note> nec misericors nec officiosus deserere
					possit<note>possit <hi rend="italic">ed. R</hi>: posset <hi rend="italic">mei</hi></note>. <reg>atque</reg> huiusce rei coniecturam de tuo ipsius
				studio, Servi, facillime ceperis. <reg>nam</reg> si tibi necesse putas etiam
				adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas
				te advocato illum ipsum quem contra veneris causa<note>causa <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: causae <hi rend="italic">cett.</hi></note> cadere, noli tam
				esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis
				putes clausos esse oportere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>etenim</reg> si
				me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinto</ex></expan> Hortensio, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marco</ex></expan> Crasso, clarissimis viris,
				si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea
				civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo
				maiores nostri patronum deesse voluerunt. <reg>ego</reg> vero, iudices, ipse me
				existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem.
					<reg>qua</reg> re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam,
				Servi, non secus ac si meus esset<note>esset <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">pfw</foreign>: esses <foreign xml:lang="grc">xy</foreign></note> frater, qui mihi est carissimus, isto in
				loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim
				me contra amici studium pro amici periculo dicere.</p></div></div></body></text></TEI>