negat negat negas Kayser (Cato ante Catilinam add. Hotoman ) esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio ex ex x : et cett. urbe expulisse et nunc pro L. Lucio Murena dicere. ego autem has partis partis Sylvius : artis codd. lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo civium postulabat. quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad atque ad atque A p humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit. sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat accusatio commovebat cattio acommovebat S : captio commovebat A qui gravissime et acerbissime se ferre se ferre Lambinus : ferme codd. dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Lucii Murenae contra se defendere. huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. ego , Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. abiit abiit xyw : abit cett. illud tempus; mutata ratio est. sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenae L. Murenae Lambinus quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere. neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nunc consulatum studui nunc scripsi ( ex Quintil. xi. 1. 68 se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere actioni contra caput): consulatum adfui nunc y2 : om. cett. cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. atque hoc non modo non non modo non non modo Müller laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus. mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem ab eodem (eod S B ) mei : ab eo w, Halm in honoris contentione superata est. quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam summae Bake infamiam Gulielmius : famam codd. mihi superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. neque enim iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperis sic existimo, labores quos in petitione exceperis scripsi : si (sic pw ) exiceperis (excep. f , excip. w ) Spfw : sic et si ceperis A xy : sic existimo si ceperis Lag. 9: sic censeo quos labores adipiscendi spe susceperis Madvig : labores per quos ea ceperis Angelius , eos, cum adeptus sis, deponere, esse esse Sfw : esse et A : esset pxy hominis et astuti et ingrati. quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae infamia infamia Wesenberg: om. codd. , nulla superbiae turpitudo turpitudo del. Bake , nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino desinon S : desinam Bake . sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa causa A py2 : arum S : causarum xy1 est eius modi quam nec industrius quisquam quisquam Gulielmius : quam codd nec misericors nec officiosus deserere possit possit ed. R : posset mei . atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris causa causa y2 : causae cett. cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere. etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q. Quinto Hortensio, M. Marco Crasso, clarissimis viris, si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. ego vero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset esset S A pfw : esses xy frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere.