qua re ego expertus et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando laborem. itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus diligenter adornet atque instruat. Vnum sustinere pauci possunt, utrumque nemo. tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, existimasti si existimasti Wunder te utrique negotio satis facere posse posse sed Boot . vehementer errasti. quis enim dies fuit, postea quam in istam accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris? legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta Calpurnia. gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni vero refragata est. Poena gravior in plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum. exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit. morbi excusationi poena addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. quid ergo? haec haec om.w, del. Halm quis tulit? is qui auctoritati senatus, voluntati tuae paruit, denique is tulit cui cui A y2 : cum cett. minime proderant. illa quidem quidem quae scripsi : quae codd. : autem quae Nohl (Quid ? illa quae v. l. apud Lambinum ) quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter adversata tibi esse existimas? confusionem suffragiorum flagitasti, †praerogationum praerogationum codd. ( y1 ): prorogationem y2 , edd. VR : perrogationem Mommsen ( Locus videtur a Scholiasta nescio quo corruptus Maniliae legis mentionem inferciente: in corruptela praerogativae nomen subesse puto. Ad sententiam similis est locus Ps. Sall. ii. 7 ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. Ita coaequatur dignitate pecunia etc. ) legis Maniliae†, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. graviter homines honesti atque in suis vicinitatibus vicinitatibus S : civitatibus cett. ( cf. Pet. Cons. 24) et municipiis gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur. idem editicios iudices esse voluisti, ut odia occulta occulta om. w, del. Bake civium quae tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque cuiusque Sxy : cuius p : civis A f erumperent. haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsaepiebant. atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, Q. Q. Klotz : om. codd. Hortensio, multa gravissime dicta sunt. quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Marcus Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur. itaque in isdem rebus fere versor et quoad quoad y2 : quod cett. possum, iudices, occurro vestrae satietati satietati w, Hotoman : sapietati S : sapientiae cett. . sed tamen, Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares deposita atque abiecta petitione? etenim te inquirere videbant, tristem ipsum, maestos amicos; observationes, testificationes, seductiones testium, secessiones secessiones Campe : secessionem codd. subscriptorum animadvertebant, quibus rebus certe ipsi certe ipsi certe spes Boot : cretae ipsae Madvig candidatorum voltus voltus ed. V : om. codd. ( cf. infra l. 26) obscuriores obscuriores pfy2 : obscurior ei S A xy1 solet xy videri solent; Catilinam interea alacrem atque laetum, stipatum choro iuventutis, vallatum indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum tum militum tum y2 : militum cett. conlegae mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis, circumfluentem colonorum Arretinorum et Faesulanorum exercitu; quam turbam dissimillimo ex genere distinguebant homines perculsi perculsi Lambinus, pauci dett. : percussi S : percussi cett. Sullani temporis calamitate. voltus erat ipsius ipsius erat x , ed. V plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiae, sic ut ei iam exploratus et domi conditus consulatus videretur. Murenam contemnebat, Sulpicium accusatorem suum numerabat non competitorem; ei vim denuntiabat, rei publicae minabatur. quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset, nolite a me commoneri velle; vosmet ipsi vobiscum recordamini. meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces percrebruissent percrebruissent S : percrebuissent cett. quas habuisse in contione domestica dicebatur, cum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset; integrorum et fortunatorum promissis saucios et miseros credere non oportere; qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent, spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet; minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum qui esset futurus dux et signifer calamitosorum.