<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>verum</reg> haec Cato nimium nos<note>nos <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>:
					vos <hi rend="italic">cett.</hi></note> nostris verbis magna facere demonstrat
				et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum.
					<reg>quod</reg> ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram;
				neque enim causa in hoc continetur. <reg>nam</reg> si omnia bella quae cum Graecis
				gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus <expan><abbr>M'.</abbr><ex>Manlii</ex></expan> Curi, de Philippo <expan><abbr>T.</abbr><ex>Titi</ex></expan>
					Flaminini<note>Flaminini <hi rend="italic">Manutius</hi>: Flamini <hi rend="italic">codd.</hi></note>, de Aetolis <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marci</ex></expan>
				Fulvi, de rege Perse <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Pauli, de Pseudophilippo <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan> Metelli, de Corinthiis <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan>
				Mummi. <reg>sin</reg><note>sin <hi rend="italic">s</hi>: si <hi rend="italic">mei</hi></note> haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum
					gratissimae<note>gratissimae <hi rend="italic">Lag.</hi> 13: gravissimae <hi rend="italic">mei</hi></note> fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a
				te hostis contemnitur? <reg>atqui</reg> ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum
					Antiocho<note>cum rege Antiocho <hi rend="italic">Priscian.</hi> (<hi rend="italic">K.</hi> iii. <hi rend="italic">p.</hi> 74)</note> gessisse
				video; cuius belli victor <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Scipio aequa
					parta<note>aequa parta <hi rend="italic">Kayser</hi>: si qua parta (partha
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>) <hi rend="italic">codd.</hi>:
					aequiparata <hi rend="italic">Madvig</hi></note> cum P. fratre gloria, quam
				laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae
				nomine adsumpsit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>quo</reg> quidem in bello
				virtus enituit egregia <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marci</ex></expan> Catonis, proavi tui; quo ille,
				cum esset, ut ego mihi<note><app><lem>ego mihi</lem></app><hi rend="italic">fort.</hi> egomet</note> statuo<note>statuo <hi rend="italic">s, Angelius</hi>: statuam <hi rend="italic">mei</hi></note>,
				talis qualem te esse video, numquam cum Scipione<note><app><lem>cum Scipione</lem></app>
					cum Glabrione <hi rend="italic">Klotz</hi> (<hi rend="italic">cf. Liv.</hi>
					xxxvii. 57): <hi rend="italic">del. Ernesti</hi></note> esset profectus, si cum
				mulierculis bellandum arbitraretur. <reg>neque</reg> vero cum <expan><abbr>P.</abbr><ex>Publio</ex></expan> Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse
				paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa
				maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens
				putaretur.<milestone n="15" unit="chapter"/> <reg>atqui</reg> si diligenter quid Mithridates potuerit et quid
				effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum<note>omnibus quibuscum
						<hi rend="italic">scripsi</hi>: omnibus quibus regibus cum <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: omnibus quibuscum regibus <hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">xy</foreign>: omnibus regibus quibuscum
						<foreign xml:lang="grc">pfw</foreign></note> populus Romanus bellum gessit
				hunc regem<note>regem <hi rend="italic">om. w</hi></note> nimirum antepones.
					<reg>quem</reg>
				<expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer
					et<note>pugnax et acer et <hi rend="italic">Niebuhr</hi>: pugna exetaceret
					(exaceraret <foreign xml:lang="grc">xy2</foreign>) <foreign xml:lang="grc">Sxy2</foreign>: pugna excitaret <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">w</foreign>)</note> non rudis imperator, ut aliud nihil
				dicam, cum bello<note>bello <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): bellum <hi rend="italic">mei</hi></note> invectum totam in Asiam cum pace dimisit;
				quem <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Murena, pater huiusce, vehementissime
				vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit;
					qui<note>qui <hi rend="italic">s, ed. R</hi>: quid <hi rend="italic">mei</hi></note> rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et
				copias belli tantum spe<note>spe <hi rend="italic">Klotz</hi>: ipse <hi rend="italic">codd.</hi></note> conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto,
				Sertori copias cum suis coniuncturum putaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>ad</reg> quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter
					Mithridatem<note>Mithridatem <hi rend="italic">s, Ascens.</hi> (1): Mithrydate
					non <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: Mithridatem non <hi rend="italic">cett.</hi></note> persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et
				terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius
				bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. <reg>nam</reg>
				cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset<note>constitisset <hi rend="italic">Angelius</hi>: exstitisset <hi rend="italic">codd.</hi></note> eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua
				effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia
					ut<note>ut et <hi rend="italic">Halm</hi></note> urbs fidelissimorum sociorum
				defenderetur et<note>et <hi rend="italic">cod. Graevii</hi>: ut <hi rend="italic">mei</hi></note> omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur.
					<reg>quid</reg>? illam pugnam navalem ad Tenedum<note>ad Tenedum <hi rend="italic">ed. R</hi>: attenedum <foreign xml:lang="grc">pxw</foreign>:
					attened. <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">f</foreign>: attenedo <foreign xml:lang="grc">y</foreign></note>, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis
				Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione
				commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus
				regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege
				Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovarit<note>renovaret <hi rend="italic">cod. Graevii</hi></note>. <milestone n="16" unit="chapter"/>
				<reg>ac</reg> si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque
				dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed non id agimus.
					<reg>hoc</reg> dico: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>si</reg> bellum hoc,
				si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus
				Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset<note>gessisset <hi rend="italic">ed. R</hi>: cessisset <hi rend="italic">codd.</hi></note>
				neque tanta gloria L. <add>Lucullus</add><note>L. Lucullus <hi rend="italic">Angelius</hi>: Luculli <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: L. (<hi rend="italic">ante lac.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">x</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note>, neque
				vero eius belli conficiendum exitum<note>conficiendum exitum <hi rend="italic">mei</hi>: conficiendi exitum <hi rend="italic">s</hi>: conficiendi
					negotium <hi rend="italic">Boot</hi></note> tanto studio populus Romanus ad
					<expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeum</ex></expan> Pompeium detulisset. <reg>cuius</reg> ex omnibus
				pugnis, quae sunt innumerabiles, vel<note><app><lem>vel</lem></app> valde <foreign xml:lang="grc">S</foreign></note> acerrima mihi videtur illa quae cum rege
				commissa est et summa contentione pugnata. <reg>qua</reg> ex pugna cum se ille
				eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire non posset, etiam in extrema
				fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. <reg>itaque</reg> ipse<note>ipse <hi rend="italic">w, Angelius</hi>: ipso <hi rend="italic">cett.</hi></note>
				Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in
				unius anima posuit ut, cum ipse<note>ipse <hi rend="italic">scripsi</hi>: ille <hi rend="italic">codd.</hi>: illa <hi rend="italic">Zumpt</hi> (omnia quae
					ille <hi rend="italic">Manutius</hi>)</note> omnia quae tenuerat, adierat,
				sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illum vita
					expulit<note>expulisset <hi rend="italic">Ernesti</hi></note> bellum confectum
				iudicarit. <reg>hunc</reg> tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot
				proeliis tot imperatores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti
					aestimata<note>aestimata <hi rend="italic">Ascens.</hi> (1): existimata <hi rend="italic">codd.</hi></note> est ut morte eius nuntiata denique bellum
				confectum arbitrarentur<note>arbitrarentur <hi rend="italic">Zumpt</hi>:
					arbitraretur <hi rend="italic">codd.</hi>: arbitraremur <hi rend="italic">Manutius</hi></note>? <reg>hoc</reg> igitur in bello <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucium</ex></expan> Murenam legatum fortissimi animi, summi consili, maximi laboris
				cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consulatum adipiscendum
				quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse.</p></div><milestone n="17" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>at</reg> enim in praeturae petitione prior renuntiatus est Servius.
					<reg>pergitisne</reg> vos tamquam ex syngrapha agere cum populo ut, quem locum
				semel honoris cuipiam dederit, eundem <add>in</add> reliquis<note>in reliquis <hi rend="italic">Ernesti</hi>: reliquis <hi rend="italic">codd.</hi>:
					reliquis in <hi rend="italic">ed. V</hi></note> honoribus debeat?
					<reg>quod</reg> enim fretum, quem<note>quem <hi rend="italic">Quintil.</hi>
					viii. 6. 49: quod <hi rend="italic">codd.</hi></note> Euripum tot motus,
				tantas, tam varias habere putatis<note><app><lem>putatis</lem></app> creditis <hi rend="italic">Quintil.</hi></note> agitationes commutationesque
					fluctuum<note>agitationes commutationesque fluctuum <hi rend="italic">Kayser</hi>: agitationes commutationes fluctus <hi rend="italic">Quintil.</hi>: agitationes quos fluctus <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: agitationesque (<hi rend="italic">om.</hi> que <foreign xml:lang="grc">pfw</foreign>) fluctuum <hi rend="italic">cett.</hi></note>,
				quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? <reg>dies</reg>
				intermissus aut<note><app><lem>aut</lem></app> unus aut <hi rend="italic">Quintil.</hi>
					saepe et <hi rend="italic">Quintil.</hi></note> nox interposita saepe perturbat
				omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris<note>commutat aura
					rumoris <hi rend="italic">Quintil.</hi>: commutata aura rumores (comm.
					vestrarum mores <foreign xml:lang="grc">S</foreign>) <hi rend="italic">codd.</hi></note>. <reg>saepe</reg> etiam sine ulla aperta causa
					fit<note>fit <foreign xml:lang="grc">y</foreign>: sit <hi rend="italic">cett.</hi></note> aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse
				etiam populus admiretur, quasi vero non ipse fecerit<note>quasi... fecerit <hi rend="italic">del.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></note>. </p></div></div></body></text></TEI>