<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>summa</reg> in utroque est
				honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat,
						pari<note><app><lem>pari</lem></app> parem <hi rend="italic">Bake</hi></note>
				atque eadem in<note>eadem in <hi rend="italic">Lambinus</hi>: in eadem <hi rend="italic">codd.</hi></note> laude ponam. <reg>sed</reg> non licet;
				agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum
				harum cotidianarum putat esse consulatum. '<reg>apud</reg> exercitum mihi fueris'
				inquit; 'tot annos forum<note>tot annos, forum <hi rend="italic">Halm</hi>: tot
					annis <hi rend="italic">Quintil</hi> v. 13. 27</note> non attigeris; afueris
				tam diu et<note>et <hi rend="italic">Quintil.</hi>: ut <hi rend="italic">codd.</hi></note>, cum longo<note>cum tam longo <hi rend="italic">Quintil.</hi></note> intervallo veneris, cum his qui in foro
					habitarint<note>habitarint <foreign xml:lang="grc">Spy1w</foreign>: habitarunt
						<hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">xy2</foreign>, <hi rend="italic">Quintil.</hi></note> de dignitate contendas?'
					<reg>primum</reg> ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat
				hominibus fastidi, quantum satietatis. <reg>mihi</reg> quidem vehementer
					expediit<note>expediit <hi rend="italic">Lambinus</hi>: expedit <hi rend="italic">codd.</hi></note> positam in oculis esse gratiam; sed tamen
				ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item<note>item <hi rend="italic">Orelli</hi>: idem <hi rend="italic">codd.</hi></note> fortasse; verum
				tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>sed</reg> ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem
				revertamur, qui potest dubitari<note>potest dubitari <hi rend="italic">Beroaldus</hi>: potest dubitare <hi rend="italic">codd</hi>: potes
					dubitare <hi rend="italic">Zumpt</hi></note> quin ad consulatum adipiscendum
				multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria?
					<reg>vigilas</reg> tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo
					quo<note>ille vero ut quo <hi rend="italic">B</hi> contendit <hi rend="italic">Quintil.</hi> ix. 2. 100 (<hi rend="italic">idem</hi> intendit ix. 3.
					32)</note> intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum
				cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui
					consultores<note>consultores tui <hi rend="italic">Quintil.</hi> ix. 3.
					32</note>, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium
				copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est in<note>exercitatur in
						<hi rend="italic">Quintil.</hi></note> propagandis finibus, tuque
					in<note>tuque in (quin <foreign xml:lang="grc">S</foreign>) <hi rend="italic">mei</hi>: tu in <hi rend="italic">w, ed. R cum Quintil.</hi></note>
				regendis. <milestone n="10" unit="chapter"/>
				<reg>ac</reg> nimirum — dicendum est enim quod sentio — rei militaris virtus
				praestat ceteris omnibus. <reg>haec</reg> nomen populo Romano, haec huic urbi
				aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit; omnes
				urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria
					latet<note>latet <hi rend="italic">scripsi</hi>: latent <hi rend="italic">codd.</hi></note> in tutela ac praesidio bellicae virtutis.
					<reg>simul</reg> atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae
					conticiscunt<note>conticiscunt <foreign xml:lang="grc">Spx</foreign>:
					conticescunt <hi rend="italic">cett</hi>.</note>. </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>et</reg> quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari
				tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere
						didicisti<note><app><lem>didicisti</lem></app> dilexisti <hi rend="italic">Campe</hi></note> praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te
				virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu
				et omni honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non
				dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista<note>ista <hi rend="italic">Halm</hi>: illa <hi rend="italic">codd.</hi></note>
				disciplina munitam ad consulatum viam. <reg>omnes</reg> enim artes, quae nobis
				populi Romani studia concilient<note>concilient <hi rend="italic">Ernesti</hi>:
					conciliant <hi rend="italic">codd.</hi></note>, et admirabilem dignitatem et
				pergratam utilitatem debent habere.</p></div><milestone n="11" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>summa</reg> dignitas est in eis<note>iis <hi rend="italic">ed. R</hi>: his <hi rend="italic">mei</hi></note> qui
				militari laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in statu civitatis ab
				his defendi et firmari putantur; summa etiam utilitas, si quidem eorum consilio et
				periculo cum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. <reg>gravis</reg>
				etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe valuit in consule
				deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res
				iudicant mentis permovere. <reg>quaeritur</reg> consul qui dicendo non numquam
				comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui
					largitioni<note>largitioni <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: largitione <hi rend="italic">cett.</hi></note> resistat. <reg>non</reg> mirum, si ob hanc
				facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt, praesertim cum
				haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat.
					<reg>quorum</reg> in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>primum</reg> dignitas in tam tenui scientia non
				potest esse; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque
				interpunctionibus verborum occupatae. <reg>deinde</reg>, etiam si quid apud maiores
				nostros fuit in isto studio<note>in isto studio <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: in istros (iis tres <foreign xml:lang="grc">y1</foreign>) duo <hi rend="italic">cett.</hi></note> admirationis<note>admirationis <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: admiserationis (miser- <foreign xml:lang="grc">y1</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi> id enuntiatis] i (et <foreign xml:lang="grc">x</foreign>) denuntiatis <foreign xml:lang="grc">Sx</foreign></note>, id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et
				abiectum. <reg>posset</reg> agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo
				non habebant. <reg>erant</reg> in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam
				dies tamquam a Chaldaeis petebatur<note>petebantur <foreign xml:lang="grc">y</foreign>: petebant <foreign xml:lang="grc">w</foreign></note>.
					<reg>inventus</reg> est scriba quidam, <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeus</ex></expan> Flavius,
				qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendis<note>ediscendis <hi rend="italic">w</hi>: discendis <foreign xml:lang="grc">w</foreign>:
					eliscendis (eli- <foreign xml:lang="grc">p2</foreign>
					<hi rend="italic">in ras.</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi></note> fastos
				populo proposuerit et ab ipsis <add>his</add><note>his <hi rend="italic">scripsi</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> cautis<note>cautis
						<hi rend="italic">Beroaldus</hi>. causis <hi rend="italic">mei</hi>:
					capsis <hi rend="italic">cod. Sambuci, Madvig</hi>, catis <hi rend="italic">Manutius</hi> consultis eorum]consultorum <hi rend="italic">Madvig</hi></note> iuris consultis eorum sapientiam compilarit.
					<reg>itaque</reg> irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione
					pervolgata<note>promulgata <foreign xml:lang="grc">f</foreign><hi rend="italic">w</hi></note> et cognita sine sua opera lege <add>agi</add><note>lege agi
						<hi rend="italic">ed. Guar.</hi>: lege <hi rend="italic">codd.</hi></note>
					posset<note>posset <hi rend="italic">edd. VR</hi>: possit <hi rend="italic">mei</hi></note>, verba quaedam<note>verba quaedam <hi rend="italic">Niebuhr</hi>: vero (vere <foreign xml:lang="grc">x1</foreign>) acaedam
					(attedam <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>) <hi rend="italic">codd.</hi></note> composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.</p></div></div></body></text></TEI>