<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>tua</reg> vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus
				litteratis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior.
					<reg>pater</reg> enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus.
					<reg>itaque</reg> non ex sermone hominum recenti sed ex annalium vetustate
				eruenda memoria est nobilitatis tuae. <reg>qua</reg> re ego te semper in nostrum
				numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani
				esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. <reg>nec</reg> mihi umquam
				minus in <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinto</ex></expan> Pompeio, novo homine et fortissimo viro,
				virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marco</ex></expan>
				Aemilio. <reg>etenim</reg> eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod
				Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus,
				memoriam prope intermortuam generis sua<note>sua <hi rend="italic">Halm</hi>: sui
						<hi rend="italic">codd.</hi></note> virtute renovare.</p></div><milestone n="8" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>quamquam</reg> ego iam putabam, iudices,
				multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum,
				qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis
					hominibus<note>novis hominibus <hi rend="italic">del. Boot</hi></note>, sed his
				recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam<note>id agebam <hi rend="italic">Badham</hi>: iacebant <foreign xml:lang="grc">S</foreign>:
					iacebam <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: iacebant <hi rend="italic">cett.</hi></note>. <reg>cum</reg> vero ego tanto intervallo claustra ista
				nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros
				fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia
				vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur,
				de generis novitate accusatores esse dicturos. <reg>etenim</reg> mihi ipsi accidit
				ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo<note>atque
					audacissimo <hi rend="italic">om. Quintil.</hi> v. 11. 11</note>, altero
				modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia
				Galbam. <reg>quod</reg> si id crimen<note>crimini <hi rend="italic">coni.
						Müller</hi></note> homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici
				neque invidi defuissent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>omittamus</reg>
				igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. 
			<milestone unit="para"/>'<reg>quaesturam</reg> una petiit et sum ego factus prior.' <reg>non</reg> est
				respondendum ad omnia. <reg>neque</reg> enim vestrum quemquam<note>vestrum quemquam
						<foreign xml:lang="grc">Sfx</foreign>: quemquam vestrum <hi rend="italic">cett.</hi></note> fugit, cum multi pares<note>pares <hi rend="italic">w</hi>: pare <foreign xml:lang="grc">Spxw</foreign>: pari <hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">fy</foreign></note> dignitate
				fiant, unus autem primum<note>primum locum <hi rend="italic">Mommsen</hi></note>
				solus possit<note>possit <hi rend="italic">ed. R</hi>: posset <hi rend="italic">mei</hi></note> obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et
				renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat<note>habet... est <hi rend="italic">Bake</hi></note>, dignitas autem sit persaepe eadem omnium.
					<reg>sed</reg> quaestura utriusque prope modum pari momento<note>momentu
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">p2</foreign></note> sortis fuit. <reg>habuit</reg> hic lege
				Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam
				adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et
				molestam. <reg>consedit</reg> utriusque nomen in quaestura. <reg>nullum</reg> enim
				vobis sors campum dedit in quo excurrere<note><app><lem>excurrere</lem></app> excuti
						<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></note> virtus cognoscique posset.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>reliqui</reg> temporis
					spatium<note>spatium quo in <foreign xml:lang="grc">y2</foreign></note> in
				contentionem vocatur. <reg>ab</reg> utroque dissimillima ratione tractatum est.
					<milestone n="9" unit="chapter"/> Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam
				respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius
				civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum
				stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad
				aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata
						hominibus<note><app><lem>hominibus</lem></app> omnibus <hi rend="italic">Richter</hi></note> unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis
				profutura. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>quid</reg> Murena interea?
					<reg>fortissimo</reg> et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa
				contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit<note>fundit <foreign xml:lang="grc">Sp</foreign></note>, urbis partim vi, partim obsidione cepit,
				Asiam istam refertam<note>refertam <foreign xml:lang="grc">x2y</foreign>: repertam
					(repara- <foreign xml:lang="grc">w</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note> et eandem delicatam sic obiit<note>obiit <foreign xml:lang="grc">xy</foreign>: obit <hi rend="italic">cett.</hi></note> ut in
				ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est
				versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc
				imperator. <reg>atque</reg> haec quamquam praesente <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan>
				Lucullo loquor<note>loquor <hi rend="italic">s, Ernesti</hi>: loquar <hi rend="italic">mei</hi></note>, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum
				concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia,
				quibus <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Lucullus tantum laudis<note>tantum huic laudis
						<hi rend="italic">Halm</hi></note> impertiit<note>impertiit <hi rend="italic">Lambinus</hi>: impertit <hi rend="italic">codd.</hi></note>
				quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda
				gloria debuit. </p></div></div></body></text></TEI>