tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. pater enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus. itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda memoria est nobilitatis tuae. qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. nec mihi umquam minus in Q. Quinto Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M. Marco Aemilio. etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua sua Halm : sui codd. virtute renovare. quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus novis hominibus del. Boot , sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam id agebam Badham : iacebant S : iacebam y2 : iacebant cett. . cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo atque audacissimo om. Quintil. v. 11. 11 , altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. quod si id crimen crimini coni. Müller homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent. omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. ' quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam vestrum quemquam Sfx : quemquam vestrum cett. fugit, cum multi pares pares w : pare Spxw : pari A fy dignitate fiant, unus autem primum primum locum Mommsen solus possit possit ed. R : posset mei obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat habet... est Bake , dignitas autem sit persaepe eadem omnium. sed quaestura utriusque prope modum pari momento momentu S A p2 sortis fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere excurrere excuti y2 virtus cognoscique posset. reliqui temporis spatium spatium quo in y2 in contentionem vocatur. ab utroque dissimillima ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus hominibus omnibus Richter unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura. quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L. Lucio Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit fundit Sp , urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam refertam x2y : repertam (repara- w ) cett. et eandem delicatam sic obiit obiit xy : obit cett. ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam praesente L. Lucio Lucullo loquor loquor s, Ernesti : loquar mei , tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucius Lucullus tantum laudis tantum huic laudis Halm impertiit impertiit Lambinus : impertit codd. quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit.