<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>intellego</reg>, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam
				in reprehensione<note>reprehensione <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>:
					reprehensionem <hi rend="italic">cett.</hi></note> vitae, alteram in
				contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam.
					<reg>atque</reg> harum trium partium prima illa quae gravissima debebat esse ita
				fuit infirma et levis ut illos<note>illos <hi rend="italic">om. w, del.
					Halm</hi></note> lex magis quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas
				de vita <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Murenae dicere aliquid coegerit.
					<reg>obiecta</reg> est enim Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam
				expetita est sed<note>sed <foreign xml:lang="grc">y</foreign>: sed et (etiam
						<foreign xml:lang="grc">f</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note> in
				militari labore peragrata. <reg>qui</reg> si adulescens patre suo imperatore non
				meruisset, aut hostem<note>hostis <hi rend="italic">w, Halm</hi></note> aut patris
				imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. <reg>an</reg><note>an <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): aut <hi rend="italic">mei</hi></note>
				cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis
				militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut<note><app><lem>ut</lem></app> ne
						<hi rend="italic">B</hi><foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: ne ut
						<foreign xml:lang="grc">xy1</foreign></note> rebus communiter gestis paene
				simul cum patre triumpharet<note>triumphares <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">p2y1</foreign></note>?</p></div><milestone n="6" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>hic</reg> vero, iudices, et fuit in Asia et
				viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus,
				gratulationi in victoria fuit. <reg>et</reg> si habet Asia suspicionem luxuriae
				quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est.
					<reg>quam</reg> ob rem non Asiae nomen obiciendum<note>abiciendum <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">y1</foreign></note> Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi,
				honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia
				deportatum flagitium ac dedecus. <reg>meruisse</reg> vero stipendia in eo bello quod
				tum populus Romanus non modo maximum sed etiam<note>etiam <hi rend="italic">om. w,
						del. Halm</hi></note> solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime
				meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse
				felicitatis fuit. <reg>maledicto</reg> quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est
				quod omnia laus occupavit. </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>saltatorem</reg> appellat <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucium</ex></expan><note>L. <foreign xml:lang="grc">y2w</foreign>: fl. (falso <foreign xml:lang="grc">y1</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note> Murenam Cato.
					<reg>maledictum</reg> est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso,
				maledici conviciatoris. <reg>qua</reg> re cum ista sis auctoritate, non debes, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marce</ex></expan> Cato, adripere<note>M. (Marce) Cato arripere <hi rend="italic">B</hi><foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: marre anni ripere
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">A</hi>: Marce,
					arripere <hi rend="italic">cett.</hi></note> maledictum ex trivio aut
						ex<note><app><lem>aut ex</lem></app> aut <hi rend="italic">A</hi><foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> scurrarum aliquo
						convicio<note><app><lem>convivio</lem></app> convivio <hi rend="italic">Lambinus</hi></note> neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare,
				sed circumspicere<note>circumspicere <foreign xml:lang="grc">x2</foreign>, <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: cumspicere <foreign xml:lang="grc">Sx1</foreign>: conspicere <hi rend="italic">cett.</hi></note> quibus
				praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit.
					<reg>nemo</reg> enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in
				solitudine neque in convivio moderato atque honesto.
					<reg>tempestivi</reg><note>intempestivi <foreign xml:lang="grc">xy</foreign></note> convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema
				saltatio. <reg>tu</reg> mihi adripis hoc<note><app><lem>hoc</lem></app> id <foreign xml:lang="grc">y1</foreign></note> quod necesse est omnium vitiorum esse
				postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest?
					<reg>nullum</reg> turpe convivium, non amor<note>amors (-s <hi rend="italic">add. m.</hi> 2) <foreign xml:lang="grc">S</foreign> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 26 aios, conspicios)</note>, non comissatio, non libido, non
				sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam
				vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae
				reperturum putas? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>nihil</reg> igitur in vitam
					<expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino,
					iudices<note>iudices <hi rend="italic">Naugerius</hi>: iudicio <hi rend="italic">codd.</hi></note>. <reg>sic</reg> a me consul designatus
				defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas,
				nullum petulans dictum in vita<note>in vita <hi rend="italic">del. Ernesti</hi> (in
					eius vita nulla... dictum prof. <hi rend="italic">w</hi>)</note> proferatur.
					<reg>bene</reg> habet; iacta sunt fundamenta defensionis. <reg>nondum</reg> enim
				nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum
				atque integrum hominem defendimus. <reg>quo</reg> constituto facilior est mihi
				aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.</p></div><milestone n="7" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>summam</reg> video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis,
				industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem
				adgredi par est. Paria cognosco esse ista in <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Murena,
				atque ita paria ut neque ipse dignitate vinci <add>a te</add><note>vinci a te <hi rend="italic">scripsi</hi>: vince... <foreign xml:lang="grc">S</foreign>:
					vinci <hi rend="italic">cett.</hi>: a te vinci <hi rend="italic">Campe</hi></note> potuerit neque te dignitate superarit.
					<reg>contempsisti</reg>
				<expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Murenae genus, extulisti tuum. <reg>quo</reg> loco si
				tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut
				rursus plebes<note>plebes <foreign xml:lang="grc">Sx</foreign>: plebs <hi rend="italic">cett.</hi></note> in Aventinum sevocanda esse videatur.
					<reg>sin</reg> autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proavus <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Murenae et avus praetor fuit, et pater<note><app><lem>et
						pater</lem></app><hi rend="italic">sequuntur in codd. vv.</hi> etenim mihi § 17 <hi rend="italic">ad</hi> multis profutura § 19: <hi rend="italic">rectum
						ordinem restituit Naugerius</hi></note>, cum amplissime atque honestissime
				ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit
				quod is iam patri debitus a filio petebatur.
					</p></div></div></body></text></TEI>