<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>decernatur</reg> tamen, si placet. <reg>ego</reg> enim suscipiam
							et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non
								putent<note>putent <hi rend="italics">Ernesti</hi>: putet <hi rend="italics">codd.</hi>
							</note> esse suae dignitatis recusare. <reg>adiungit</reg> gravem poenam
								municipiis<note>municipibus <hi rend="italics">t</hi>
							</note>, si quis eorum vincula ruperit; horribilis custodias circumdat
							et dignas<note>dignas <hi rend="italics">i, Lambinus</hi>: digna <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> scelere hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos
							condemnat aut per senatum aut per populum levare possit<note>possit
								levare <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>, <hi rend="italics">Zielinski</hi>
							</note>; eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari
							solet. <reg>bona</reg> praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit
							nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque
							corporis <add>miserias</add>
							<note>miserias <hi rend="italics">supplevi</hi>: aerumnas <hi rend="italics">Halm</hi>: <hi rend="italics">om. codd.</hi>
								(animi atque corporis multos uno dolore <hi rend="italics">h</hi>:
								multos una dolores animi atque corporis <hi rend="italics">Kayser</hi>: multos uno dolore dolores <hi rend="italics">etc.
									Graevius</hi>)</note> et omnis scelerum poenas ademisset.
								<reg>itaque</reg> ut aliqua in vita formido improbis esset
								proposita<note>proposita <hi rend="italics">Müller</hi>: posita <hi rend="italics">codd.</hi>
							</note>, apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis
							constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non
							esse mortem ipsam pertimescendam.</p></div><milestone unit="para"/><milestone unit="chapter" n="5"/><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>nunc</reg>, patres conscripti, ego mea video quid intersit.
								<reg>si</reg> eritis secuti sententiam <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aii</ex></expan></choice> Caesaris, quoniam hanc is in re publica<note>in re p. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">ho</hi>: in rem p. <hi rend="italics">cett.</hi>
									(<hi rend="italics">etiam C</hi>)</note> viam quae popularis
							habetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore
							huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam
							alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. <reg>sed</reg> tamen
							meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat<note>vincat <hi rend="italics">Schol. Gron.</hi>: vindicat <hi rend="italics">codd.</hi>
							</note>. <reg>habemus</reg> enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et
							maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae
							in rem publicam voluntatis. <reg>intellectum</reg> est quid interesset
							inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi
							consulentem.</p></div></div></div></body></text></TEI>