decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non putent putent Ernesti : putet codd. esse suae dignitatis recusare. adiungit gravem poenam municipiis municipibus t , si quis eorum vincula ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas dignas i, Lambinus : digna cett. scelere hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos condemnat aut per senatum aut per populum levare possit possit levare αβ , Zielinski ; eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias miserias supplevi : aerumnas Halm : om. codd. (animi atque corporis multos uno dolore h : multos una dolores animi atque corporis Kayser : multos uno dolore dolores etc. Graevius ) et omnis scelerum poenas ademisset. itaque ut aliqua in vita formido improbis esset proposita proposita Müller : posita codd. , apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam. nunc , patres conscripti, ego mea video quid intersit. si eritis secuti sententiam C. G aii Caesaris, quoniam hanc is in re publica in re p. αβ ho : in rem p. cett. ( etiam C ) viam quae popularis habetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat vincat Schol. Gron. : vindicat codd. . habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.