<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>sed</reg> ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum<note><hi rend="italics">fort.</hi> integrum sit et</note>, et de facto
							quid iudicetis et de poena quid censeatis. <reg>illa</reg> praedicam
							quae sunt consulis. <reg>ego</reg> magnum in re publica versari furorem
							et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc
							tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi.
								<reg>nunc</reg> quicquid est, quocumque vestrae mentes inclinant
							atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est. <reg>quantum</reg>
							facinus ad vos delatum sit videtis. <reg>huic</reg> si paucos putatis
							adfinis esse, vehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc
							malum; manavit non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et
							obscure serpens multas iam provincias occupavit. <reg>id</reg> opprimi
							sustentando et<note>et <hi rend="italics">AV</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">ho</hi>: aut a: ac <hi rend="italics">ltu</hi>
							</note> prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione placet
							celeriter vobis vindicandum est. </p></div><milestone unit="chapter" n="4"/><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>video</reg> duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui censet
							eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos, alteram <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aii</ex></expan></choice> Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum
							omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro sua<note>sui <hi rend="italics">ltu</hi>
							</note> dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur.
								<reg>alter</reg> eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare
							conati sunt, qui<note>qui populum Romanum <hi rend="italics">del.
									Bloch</hi>
							</note> delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum
							temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc
							genus poenae saepe in improbos civis in hac re publica esse usurpatum
							recordatur. <reg>alter</reg> intellegit mortem a<note>a <hi rend="italics">mei</hi>: ab <hi rend="italics">Schol. Ambr. edd.
									recc.</hi>
							</note> dis immortalibus non esse supplici causa constitutam, sed aut
							necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem<note>quietem esse
									<hi rend="italics">t sol.</hi>
							</note>. <reg>itaque</reg> eam sapientes numquam inviti, fortes saepe
							etiam libenter oppetiverunt<note>oppetiverunt <hi rend="italics">Aa</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: optinuerunt <hi rend="italics">V</hi>: appetiverunt <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>. <reg>vincula</reg> vero et ea sempiterna certe ad singularem
							poenam nefarii sceleris inventa sunt. <reg>municipiis</reg> dispertiri
							iubet. <reg>habere</reg> videtur ista res iniquitatem, si imperare
							velis, difficultatem, si rogare.</p></div></div></div></body></text></TEI>