<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><reg>qua</reg> re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae,
							circumspicite omnis procellas quae impendent nisi providetis.
								<reg>non</reg>
							<choice><abbr>Ti.</abbr><expan>T<ex>iberius</ex></expan></choice> Gracchus quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aius</ex></expan></choice> Gracchus quod agrarios concitare conatus est<note>conatus est
									<hi rend="italics">h</hi>: est conatus <hi rend="italics">V</hi>: conatus <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>, non <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex></expan></choice> Saturninus quod <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aium</ex></expan></choice> Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae
							severitatis iudicium adducitur: tenentur ei qui ad urbis incendium, ad
							vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt,
							tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio:
							sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina arcessitur, id
								est<note>id est <hi rend="italics">l</hi>: idẽ <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">u</hi>: item <hi rend="italics">o: om.</hi> a:
								tale <hi rend="italics">h</hi>
							</note> initum consilium ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum
							quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi calamitatem
							relinquatur.</p></div><milestone unit="chapter" n="3"/><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>haec</reg> omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis
							iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus
							verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem
							patefactam esse decrevistis, deinde quod <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublium</ex></expan></choice> Lentulum se abdicare<note>ut se abdicaret <hi rend="italics">lt</hi>
							</note> praetura coegistis; tum quod eum et ceteros de quibus iudicastis
							in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem
							decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo
							hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis
							amplissima. <reg>quae</reg> sunt omnia eius modi ut ei<note>ut ei (i <hi rend="italics">A</hi>) <hi rend="italics">Ah</hi>: uti (ut <hi rend="italics">o</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> qui in custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a
							vobis damnati esse videantur.</p></div></div></div></body></text></TEI>