<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>quamquam</reg> est uno loco condicio melior externae victoriae quam
							domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti<note><app><lem>recepti</lem></app> recepto <hi rend="italics">h</hi>: recepti in amicitiam
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> beneficio se obligatos putant, qui autem ex numero civium
							dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos, cum
							a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio
							placare possis. <reg>qua</reg> re mihi cum perditis civibus aeternum
							bellum susceptum esse video. <reg>id</reg> ego vestro bonorumque omnium
							auxilio memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui
							servatus est sed in<note>in <hi rend="italics">x cod. S. Marci</hi> 255
									<hi rend="italics">sup. lin.: om. cett.</hi>
							</note> omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me
							atque a meis facile propulsari posse confido. <reg>neque</reg> ulla
							profecto tanta vis reperietur quae coniunctionem<note>coniunctionem
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>: conductionem <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum
							omnium confringere et labefactare possit. </p></div></div></div></body></text></TEI>