<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>nunc</reg> ante quam ad sententiam redeo, de me pauca dicam.
								<reg>ego</reg>, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse
							permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam
							turpem iudico<note>turpem iudico <hi rend="italics">scripsi</hi>: esse
								turpem iudico <hi rend="italics">At</hi>: iudico esse turpem
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: esse iudico turpem <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> et infirmam<note><app><lem>et infirmam</lem></app> et contemptam <hi rend="italics">add.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hx</hi>
							</note> et abiectam. <reg>quod</reg> si aliquando alicuius furore et
							scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae
							dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres
							conscripti, paenitebit. <reg>etenim</reg> mors, quam illi<note><app><lem>illi</lem></app> illi mihi <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: mihi illi <hi rend="italics">x</hi>
							</note> fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem
							quanta vos me vestris decretis honestastis nemo est adsecutus; ceteris
							enim semper bene gesta<note>gestae <hi rend="italics">AV</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note>, mihi uni conservata re publica<note>conservatae rei p. <hi rend="italics">V</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> gratulationem decrevistis. </p></div></div></div></body></text></TEI>