<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>nunc</reg> ante quam ad sententiam redeo, de me pauca dicam.
								<reg>ego</reg>, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse
							permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam
							turpem iudico<note>turpem iudico <hi rend="italics">scripsi</hi>: esse
								turpem iudico <hi rend="italics">At</hi>: iudico esse turpem
									<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: esse iudico turpem <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> et infirmam<note><app><lem>et infirmam</lem></app> et contemptam <hi rend="italics">add.</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hx</hi>
							</note> et abiectam. <reg>quod</reg> si aliquando alicuius furore et
							scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae
							dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres
							conscripti, paenitebit. <reg>etenim</reg> mors, quam illi<note><app><lem>illi</lem></app> illi mihi <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">h</hi>: mihi illi <hi rend="italics">x</hi>
							</note> fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem
							quanta vos me vestris decretis honestastis nemo est adsecutus; ceteris
							enim semper bene gesta<note>gestae <hi rend="italics">AV</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note>, mihi uni conservata re publica<note>conservatae rei p. <hi rend="italics">V</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> gratulationem decrevistis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>sit</reg> Scipio clarus ille cuius consilio atque virtute Hannibal
							in Africam redire atque Italia<note>ex Italia <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus qui
							duas urbis huic imperio infestissimas Karthaginem Numantiamque delevit,
							habeatur vir egregius Paulus ille cuius currum rex potentissimus quondam
							et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius qui bis
							Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus
							Pompeius cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus
							regionibus ac terminis continentur: erit profecto inter horum laudes
							aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis
							provincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi qui absunt
							habeant quo victores revertantur. </p></div></div></div></body></text></TEI>