<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><reg>ego</reg> sum ille consul, patres conscripti, cui non forum in quo
							omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis
							consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus,
							commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris<note><app><lem>honoris</lem></app> sella (id est sella <hi rend="italics">t</hi>) curulis <hi rend="italics">add. codd.: del. Muretus</hi>
							</note> umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. <reg>ego</reg>
							multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in
							vestro timore sanavi. <reg>nunc</reg> si hunc exitum consulatus mei di
							immortales esse voluerunt ut vos populumque Romanum ex caede
								miserrima<note>miserrima <hi rend="italics">AV</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: miseria <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>, coniuges liberosque vestros virginesque Vestalis ex acerbissima
							vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium
							nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate
							eriperem, quaecumque mihi uni proponetur<note>proponeretur a</note>
							fortuna subeatur. <reg>etenim</reg> si <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ublius</ex></expan></choice> Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei
							publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem
							populi Romani prope fatalem exstitisse? </p></div><milestone unit="chapter" n="2"/><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><reg>qua</reg> re, patres conscripti, consulite vobis, prospicite
							patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi
							Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare
							desinite. <reg>nam</reg> primum debeo sperare omnis deos qui huic urbi
							praesident pro eo mihi ac mereor relaturos esse gratiam; deinde, si quid
							obtigerit, aequo animo paratoque moriar. <reg>nam</reg> neque turpis<note><app type="alternative"><lem>turpis</lem><rdg source="urn:cts:latinLit:phi1002.phi0016.perseus-lat1:3.109">gravis</rdg></app></note> mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec
							misera sapienti<note>misera sapienti <hi rend="italics">ht</hi>: misera
								aspicienti (-cient <hi rend="italics">au</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note>. <reg>nec</reg> tamen ego sum ille ferreus qui fratris carissimi
							atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrimis
							a quibus me circumsessum videtis. <reg>neque</reg> meam mentem non domum
							saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvolus filius,
							quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus mei,
							neque ille qui exspectans huius exitum diei stat in conspectu meo gener.
								<reg>moveor</reg> his rebus omnibus, sed in eam partem uti<note><app><lem>uti</lem></app> ut <hi rend="italics">Vh</hi>: ut ii <hi rend="italics">coni.
									Halm</hi>
							</note> salvi sint vobiscum omnes, etiam si me vis aliqua oppresserit,
							potius quam et<note><app><lem>quam et</lem></app><hi rend="italics">fort.</hi> quam ut et</note> illi et nos una rei
							publicae peste pereamus.</p></div></div></div></body></text></TEI>