<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>habetis</reg> ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper
							facultas datur; habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum
							Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque
							idem sentientem. <reg>cogitate</reg> quantis laboribus fundatum
							imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum
							benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene<note>quam paene
									<hi rend="italics">h</hi>
							</note> delerit. <reg>id</reg> ne umquam posthac non modo non<note><app><lem>modo non</lem></app> modo <hi rend="italics">ltux</hi>
							</note> confici sed ne cogitari quidem possit a civibus hodierno die
							providendum est<note>est <hi rend="italics">A</hi>
								<foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">hox: om. cett.</hi>
							</note>. <reg>atque</reg> haec, non ut vos qui mihi studio paene
							praecurritis excitarem, locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in
							re publica princeps officio functa consulari videretur. </p></div></div></div></body></text></TEI>