<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>qua</reg> re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est,
							lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare
							sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem
							coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri
							aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et
							quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum<note>illum
								suum <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>2<hi rend="italics">x</hi>
							</note>, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse
							velint. <reg>multo</reg> vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt,
								immo<note>immo <hi rend="italics">cod. Oxon. Dorvill.</hi> 79 <hi rend="italics">sup. lin., et unus cod. Halmii</hi>: nisi <hi rend="italics">cett.</hi>
							</note> vero — id enim potius est dicendum — genus hoc universum
							amantissimum est oti. <reg>etenim</reg> omne instrumentum, omnis opera
							atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si
							quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum
							fuit? </p></div></div></div></body></text></TEI>