qua re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum illum suum αβ l 2 x , qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo immo cod. Oxon. Dorvill. 79 sup. lin., et unus cod. Halmii : nisi cett. vero — id enim potius est dicendum — genus hoc universum amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?