<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>hosce</reg> ego homines excipio et secerno libenter, neque in
							improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto.
								<reg>ceteri</reg> vero, di immortales! qua frequentia, quo studio,
							qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt!
								<reg>quid</reg> ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita
							summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae
							certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad
							societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec
							causa coniungit. <reg>quam</reg> si coniunctionem in consulatu
							confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis
							nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem
							esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video
							tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum
							casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis
							ad salutem communem esse conversos.</p></div></div></div></body></text></TEI>