<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="speech" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>sed</reg> ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non
							possum. <reg>iaciuntur</reg> enim voces quae perveniunt ad auris meas
							eorum qui vereri videntur ut<note><app><lem>ut</lem></app> ut non <hi rend="italics">hl</hi>2: ne non <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
							</note> habeam satis praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die
							transigenda. <reg>omnia</reg> et provisa et parata et constituta
								sunt<note>sunt <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">l</hi>2<hi rend="italics">x</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
							</note>, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum
							multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad
							communis fortunas conservandas voluntate. <reg>omnes</reg> adsunt omnium
							ordinum homines, <add>omnium generum<note>omnium generum <hi rend="italics">Putsche: om. codd.</hi>
								</note>,</add> omnium denique<note>denique <hi rend="italics">om.
									A</hi>
							</note> aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni
							omnes aditus huius templi ac loci<note>loci ac templi <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>
								<hi rend="italics">x</hi>
							</note>. <reg>causa</reg> est enim post urbem conditam haec inventa sola
							in qua omnes sentirent<note>sentirent <hi rend="italics">lox</hi>:
								sentire <foreign xml:lang="grc">α</foreign>
								<hi rend="italics">tu</hi>: sentiunt <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: sentire videmus <hi rend="italics">Nohl</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> § 19)</note> unum atque idem praeter eos
							qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli
							perire voluerunt. </p></div></div></div></body></text></TEI>